in chorum. Quod si conuenerint aliqui uel clerici uel laici uolentes
adorare crucem, portetur eis crux in alium locum ubi aptius adorent
eam. Quae si per chorum transierit, flexis ad terram genibus adoretur
a fratribus, non simul omnibus sed sicut portabitur coram eis. Adorata
ab omnibus cruce portitores eius eleuantes eam incipiant antiphonam
Super omnia ligna cedrorum et sic uadant ad locum ubi eam collocare debent.
Tunc omnes petant ueniam flexis ad terram genibus.
His ita gestis sacerdos resumpta casula cum stola et diaconus stola,
praecedentibus conuersis cum candelabris et thuribulo uadant ad locum,
ubi quinta feria corpus domini fuit repositum, et posito incenso in
thuribulo incenset illud et sic tradat diacono ad reportandum. In eundo
et redeundo conuersos sequatur diaconus, sacerdos extremus ueniat. Cum
appropinquant altari adorent omnes fratres flexis genibus corpus domini.
Collocato super altare Christi corpore, facta in calice uini et aquae
commixtione, dicta a sacerdote cum diacono confessione, facta suppliciter
a sacerdote ad altare oratione incenset sacerdos corpus Christi et
calicem. Deinde dicat mediocri uoce Oremus. Praeceptis salutaribus et
caetera usque Et ne nos inducas in temptationem et chorus respondeat
Sed libera nos a malo . Dehinc sacerdos in silentio Libera nos quaesumus
domine et caetera usque In unitate spiritus sancti deus . Et post moderata uoce
Per omnia saecula saeculorum et respondente choro Amen nichil amplius
dicat. Missaque in calicem sicut solet particula dominici corporis
communicet se et fratres omnes sine osculo pacis. Communicatis omnibus
pulsetur tabula et fiat oratio Uespertina. Qua completa exeant in claustrum
et lauent pedes de aqua calida et calcient se diurnalibus suis.
<DE UESPERIS.> Postea pulsatis tabulis redeuntes in chorum dicant
Uesperas in silentio eisdem sicut in quinta feria psalmis, antiphonis,
precibus, collectis, nisi quod pro psalmo Uoce mea , qui dictus est quinta
feria, hac die dicitur psalmus Benedictus dominus deus meus .
<DE REFECTIONE FRATRUM.> Dictis Uesperis et pulsata tabula eant in
refectorium, ubi reficiantur pane tantum et aqua et herbis crudis. Cibi
fratrum coquantur in coquina sicut caeteris diebus et inde portentur
ad elemosinam. Solitus quoque potus detur pauperibus.
|
|