fautoribus et sequacibus a liminibus sanctę Romane 
Ecclesię separatus subiciatur, sicut Antichristus et invasor atque 
destructor totius Christianitatis, nec aliqua super hoc audientia 
aliquando ei reservetur, sed ab omni ecclesiastico gradu in quocumque 
prius fuerat sine retractatione deponatur. cui quisquis 
adhęserit vel qualemcumque tamquam pontifici reverentiam 
exhibuerit, aut in aliquo illum defendere pręsurmpserit, pari sententia 
sit mancipatus. quisquis autcm huius nostrę decretalis 
sententię temerator extiterit, et Romanam Ecclesiam confundere 
et perturbare voluerit, et contra hoc statutum temptaverit, perpetuo 
anathemate atque excommunicatione damnetur, et cum 
impiis qui non resurgent in iudicio reputetur; omnipotentis scilicet 
Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti contra se iram sentiat, 
et sanctorum apostolorum P[etri] et P[auli] quorum pręsumit 
confundere ęcclesiam in hac vita et in futuro furorem 
reperiat. fiat habitatio eius deserta, et in tabernaculo eius non 
sit qui inhabitet. fiant filii eius orphani et uxor eius vidua. 
commotus amoveatur ipse atque filii, et mendicent, et eiciantur 
de habitationibus suis. scrutetur fenerator omnem substantiam 
et diripiant alieni omnes labores eius. orbis terrarum pugnet 
contra eum, et omnia helementa sint ei contraria, et omnium 
sanctorum quiescentium merita illum confundant. observatores 
autem huius nostri decreti Dei omnipotentis gratia protegat et 
benedicat, et auctoritate beatorum principum apostolorum P[etri] 
et P[auli] ab omnibus peccatorum vinculis absolvat. Nycolaus 
episcopus sanctę catholicę et apostolicę Romanę Ecclesię 
huic decreto, a nobis sicut superius legitur promulgato, subscripsi. 
et Romani episcopi .IIII., idest Bonifatius Albanensis, 
Umbertus Silvę Candide, Petrus Ostiensis, Petrus Lavicanensis, 
Iohannes Portuensis. et cardinales .IIII., Iohannes 
tituli Sancti Marci, Leo tituli Sancti Laurentii in Damaso, Guido 
Sanctę Marię Transtyberim, Desiderius Sanctę Cecilię. et diaconi 
.IIII., Mantius, Crescentius, Amantius. et Hildebrandus 
subdiaconus et monachus cum ceteris subscripsit. Wibertus
  |  
  |