Manfredus Siciliae rex: Epistolae

Pag 202


Manfredus etc. magistro N. decretorum doctori.
Inter alia decoris insignia, quibus regni nostri possessio preclara tripudiat,
desideramus ibidem liberalium artium erudimenta concrescere et
litteralis scientie munimenta florere, ut, sicut regnum ipsum pacis et
iustitie complexione nunc fruitur et rerum opulentia naturaliter gloriatur,
sic eiusdem incolas, quos ingeniorum nativa fecunditas ad consilia reddit
alta conspicuos, per doctrinale commercium articulus vive vocis efficiat
utili transfusione peritos. Ad quod laudabiliter peragendum, scolis ubique
per regnum particularibus interdictis, universale studium in civitate Neapolitana,
consulta deliberatione prehabita, providimus reformandum. De
tua igitur fide et sufficientia laudabili testimonio perhibito coram nobis,
te ad huius operis participium invitamus, fidelitati tue precipiendo mandantes,
quatenus ad civitatem ipsam docturus in scientia decretorum et
nobis exinde placiturus personaliter studeas te conferre, de munificentie
nostre liberalitate securus, quod preter fructum favoris et gratie, quem a
nobis propterea specialiter consequeris, consuetudines omnes et bonos
usus, quibus umquam temporibus felicis memorie domini genitoris nostri
doctores et scolares in studio ipso morantes uti et gaudere sunt soliti, faciemus
tibi et aliis moraturis ibidem inviolabiliter observari.

Torna all'inizio