Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 172


3. Praeterea, quanto aliquid est propinquius uni simplici, tanto minus dividitur.
Sed inter omnes creaturas natura angelica Deo est propinquior, secundum
Augustinum, qui dicit in lib. Conf.: «Duo fecisti, Domine: unum prope te,
scilicet Angelum: alterum prope nihil, scilicet materiam». Ergo videtur quod
vel non sit in eis numerus aliquis, vel sit paucissimus.
4. Praeterea, cum partes universi sint ordinatae invicem iuvantes se mutuo,
illud ex quo non provenit utilitas in partibus universi, videtur esse frustra vel
vanum, et sic omnino non esse. Sed spiritualis substantia non iuvat ad corporalem
nisi movendo ipsam. Ergo videtur quod non sunt plures substantiae separatae
nisi quibus expletur motus corporalis creaturae: et ita videtur quod numerus
Angelorum sit accipiendus secundum numerum motuum caeli, vel etiam
ipsorum mobilium. Ergo videtur quod numerus Angelorum determinatus possit
esse nobis.
5. Praeterea, de Angelis, secundum Dionysium nihil scire
possumus, nisi ea quae nobis in sacra scriptura traduntur. Sed Danielis 7, 10,
dicitur: «Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant
ei». Ergo videtur quod numerus eorum sit nobis determinatus.
SED CONTRA, Hieronymus dicit, quod unaquaeque anima habet
Angelum bonum ad custodiam et malum ad exercitium sibi deputatum. Sed
numerus hominum in mundo simul viventium est nobis indeterminatus. Ergo et
numerus Angelorum custodum, qui sunt unius ordinis, et multo fortius numerus
omnium Angelorum.
Praeterea, Iob 25, 3, dicitur: «Numquid est numerus militum eius?».
Milites autem eius sunt Angeli, ut habetur Luc. 2, 13: «Facta est cum Angelo multitudo
militiae caelestis». Ergo videtur quod numerus eorum non sit nobis determinatus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ratio humana deficit a cognitione substantiarum
separatarum, quae tamen sunt notissima naturae, ad quae intellectus noster se
habet sicut oculus noctuae ad lumen solis, ut dicitur in 2 Metaphys.; et
ideo dicitur in 11 de Animalibus, quod de eis valde pauca scire possumus per
rationem; quamvis illud quod de eis est scitum est valde delectabile et amatum.
Et ideo Philosophi de illis nihil quasi demonstrative, et pauca probabiliter dixerunt:
et hoc ostendit eorum diversitas in ponendo numerum Angelorum.
Quidam enim posuerunt numerum substantiarum separatarum secundum numerum
motuum caeli, sicut Aristoteles in 12 Metaphys.. Quidam secundum
numerum sphaerarum, ut Avicenna in sua Metaphysic..

Torna all'inizio