Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber IV

Pag 163


letitia exultant et mesto funere gaudent.
Quid faciat gens grata Deo, fessa unde favorem
expectare potest, aut quam sibi querere turrim,
aut quod consilium longa regione futurum
totque inter casus totque inter mesta labores?
Pugnat et accepto spectat cum vulnere caelum,
unde sibi auxilium veramque exposcere pacem
sola fides praestare potest tutamque salutem.
Ut solet, a vaenis coepit cum currere sanguis,
paulatim corpus, longo post tempore, vires
perdere et, infecto paulatim lumine, tandem
deficere, haud aliter caelo devota iuventus
deficere ipsa sibi et mundo spoliata videtur.
Finiat ut tandem tanti pars ultima belli,
acceptis secum paucis per castra Palermus
evasit sociis, alios servatus in hostes.
O quam clausa homini, quantum atque obscura videntur
iuditia et secreta Dei! Sunt cognita nulli;
quo patitur pacto tanta haec opprobria, quove
sidere turbato veniant haec tempora mundo,
quid tot bella velint, quidve impia vulnera poscant,
quid lacrime et genus omne necis, quid funera regum

145




150




155




160




165
Torna all'inizio