Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 245


quod mihi confers ad honorem Dei facies, supplico[r] vt mihi
pro vita prouideas. Et ait rex: Scio bene te non posse viuere
absque aliqua prouisione qua valeas sustentari, ex quo mihi
factus es equitatura; volo tibi prouidere in sustentamentum
vite. Et mandauit pro sua vita dari sibi omni die duas ranas,
de quibus vixit serpens diebus vite sue, et factus est serpens
equitatura regis ranarum.
Induxi tibi hanc parabolam, vt scias quoniam totum quod
sustinui a sturnis ex angustijs et tribulationibus non fuit
mihi malum; immo percepimus iam per illud multum bonum,
quia nostros exterminauimus inimicos.
Dixit rex coruorum: Vere potest quandoque homo superare
inimicum cum dolo et verborum blandicijs et se illi
humiliando magis quam possit illum superare cum potentia
et exercitus multitudine. Argumenta autem et ingeminatio
meliores sunt ad destruendum inimicum quam opera violent(i)a.
Ignis enim, quamuis sit fortis, quando apprehenditur
in arbore, non urit de ea nisi quod inuenit circa terram;
aqua vero non est fortis, sed quando cotidie cadit super arborem,
eam radicibus ex[s]tirpat de terra, et agit in ipsa
quod ignis agere non potest. Tu quoque, tuis argumentis dereliquisti
sturnos absque ramo et radice, nec de cetero timemus
eos et ammodo permanebimus pacifice et confidenter.
Dicitur autem quod quattuor sunt quorum paucum est sufficiens,
et eorum paucum vincit multum; que sunt: egritudo,
inimicus, detrimentum et ignis. Dixit coruus regi: Quicquid
boni nobis aduenit ex perditione scilicet inimicorum nostrorum,
non fuit [nisi] de bono consilio domini regis et eius
prospera fortuna, non autem meo valore et virtute nec mea
sapientia. Dicitur autem quod quicunque intendit mala
agere contra regem doctum et intelligentem, precipue quando

Torna all'inizio