in habitis finem constituit. «Insatiabilis est oculus cupidi,  
in partem iniquitatis non satiabitur». «Avarus non implebitur  
pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex  
eis». Infernus et perditio nunquam implentur, similiter et  
oculi hominum insatiabiles. «Sanguisuge vero due sunt filie  
dicentes: Affer, affer». Nam 
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. 
VII 
 Quare cupidus satiari non potest.  
(1) Vis, o cupide, scire quare semper es vacuus et nunquam  
impleris? Adverte: Non est plena mensura, que quantumcumque  
contineat, adhuc capax est amplioris. Sed humanus  
animus capax est Dei, quoniam qui adheret Domino unus  
spiritus est cum eo. Quantumlibet ergo contineat, nunquam  
est plenus nisi Deum habeat, cuius semper est capax. 
(2) Si vis ergo, cupide, satiari, desinas esse cupidus, quia  
dum fueris cupidus satiari non poteris. Non est enim conventio  
lucis ad tenebras, neque Christi ad Belial, quia nemo  
potest servire Deo et mammone.
  |  
  |