non fuerit scandalizatus in me», indicat spiritalem intellectum, qui
in ordine monachorum revelabitur, venturum ad aures piorum
clericorum, quibus et loquitur Spiritus ipse ac dicit: qui in tenebris
fuerunt, me presente, ad lucem redibunt, qui non audierunt
audituri sunt, quos occidebat quondam littera, excitandi sunt, quos
fedabat error, mundandi sunt, qui alieni sunt a fide, vocandi sunt.
Beatus ergo qui cognoverit manna celeste, panem succinericium,
panem mundum, carnem Christi azimam, que processit de monumento,
quam quidam aborrentes scandalizati sunt, et dixerunt:
«durus est hic sermo et quis poterit eum audire?» Non enim intelligunt
multi, quod ait Dominus; «spiritus est qui vivificat», nam
«caro non prodest quidquam». Nec quod ait Apostolus in eodem
sensu: «littera occidit, spiritus autem vivificat»; et ideo scandalizati,
vadunt retrorsum. Et remanebit Spiritus, quem designat Ihesus,
cum paucis, atque utinam ex eis, non aliquis diabolus sit.
Talia enim oportet nunc consumari inchoatis tenebris, qualia in
exordio primi status consumata sunt. Oportet enim, Herodem in
ecclesia et Pilatum alienigenas regnare, quando tradendi sunt, qui
ista loquantur, multi enim erunt non unus, in manus peccatorum.
45. Ostensis sacris misteriis passionis et resurrectionis dominice
pertinentibus specialius ad evangelium Marci, veniendum est
quandoque ad evangelium Iohannis, cuius inter quatuor animalia
similitudo aquile visa est, eo quod ad ipsum spectet ascensionis
misterium. Diximus autem Ihesum Christum, spiritalium virorum
|
|