3. Praeterea, iustitia proprie in aequalitate consistit, sicut dicit Philosophus 5
Ethic.. Sed non est possibile nos aequari Deo secundum opus
nostrum. Ergo non potest esse iustitia nostri ad Deum; et sic idem quod prius.
SED CONTRA, Tullius in Rhetorica, ponit religionem
speciem iustitiae. Sed religio, secundum quod ipse accipit, est idem
quod latria: quia religio, secundum eum, est quae superiori cuidam naturae
(quam divinam vocant) cultum caeremoniamque affert. Ergo latria est species
iustitiae.
Praeterea, reddere debitum, actus est iustitiae. Sed latria est cultus Deo debitus;
unde exhibet Deo quod ei debetur. Ergo latria est pars iustitiae.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod quando aliquid commune
in multis invenitur, si in aliquo eorum secundum specialem modum inveniatur,
habet etiam nomen speciale, sicut nasus curvus dicitur simus. Similiter cum
obsequium diversis possit exhiberi, speciali quodam et supremo modo Deo
debetur, quia in eo est suprema ratio maiestatis et dominii; et ideo servitium vel
obsequium quod ei debetur, speciali nomine nominatur et dicitur latria. Hoc
autem nomen tripliciter sumitur: quandoque enim pro eo quod Deo in obsequium
exhibetur, sicut sacrificium, genuflexiones, et huiusmodi; quandoque
autem pro ipsa exhibitione; quandoque vero pro habitu quo exhibetur obsequium;
et primo modo latria non est virtus, sed materia virtutis; secundo modo
est actus virtutis.
Tertio modo est virtus; et nominatur haec virtus quatuor nominibus: dicitur enim
«pietas» quantum ad effectum devotionis, quod primum occurrit. Dicitur etiam
«theosebia», idest divinus cultus vel «eusebia», idest bonus cultus, quantum ad
intentionem attentam; illud enim coli dicitur cui studiose intenditur, sicut ager
vel animus, vel quidquid aliud. Dicitur etiam «latria», idest servitus, quantum ad
opera quae exhibentur in recognitionem dominii quod Deo competit ex iure
creationis. Dicitur etiam «religio» quantum ad determinationem operum ad
quae homo se obligando in cultum Dei determinat. Quibus tamen nominibus una
et eadem virtus nominatur secundum diversa quae ad ipsa concurrunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Philosophum in principio Metaph.,
liber est qui sui causa est; unde servus dicitur qui causa alterius est, et servitium
quod causa alterius agitur. Sed alterius causa agi est dupliciter: vel sicut
finis, sicut servus non lucratur sibi sed domino: vel sicut moventis, sicut servus
non proprio motu, sed motus sicut instrumentum domini, operatur. Servitium
|
|