sunt reprobi, idcirco creati sunt a iusto iudice Deo, ut illorum cecitate ostendat  
Deus iram ad incutiendum terrorem et notam faciat potentiam suam ad ostendendas  
divitias glorie sue in electos suos, sicut in eadem epistola dicitur:  O homo,  
tu quis es qui respondeas Deo? An non habet potestatem figulus luti ex eadem  
massa aliud quidem vas facere in honorem, aliud vero in contumeliam? Quid,  
si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, substinuit in  
multa patientia vasa ire apta in interitum, ut ostenderet divitias glorie sue in  
vasa misericordie que preparabat in gloria?  Hec idcirco dixit quia dixerat  
superius ex persona querentium:  Ergo cui vult miseretur et quem vult indurat.  
Dicis itaque michi: quid adhuc queritur? Voluntati enim eius quis resistit?  Hoc  
dicto subiunxit quod modo dictum est:  An non habet potestatem figulus ex eadem  
massa aliud quidem vas facere in honorem aliud vero in contumeliam?  Quod  
tale est acsi diceretur:  Miseretur  quidem Deus electis et reprobos  indurat  
auferens illis gratiam suam, eo quod sint  vasa ire apta in interitum  ob propriam  
contumaciam qua resistunt gratie Dei, si eis datur, aut resisterent si daretur. Set  
tamen non est qui iuste possit arguere Deum cur creare voluerit quos prescivit  
dampnandos, quia, cum sit misericors et iustus, sicut ad eius misericordiam  
pertinet salvare humiles, ita pertinet ad suam gloriam iuste condempnare iniquos.  
Nisi forte dicat aliquis de novo cognovisse Deum reprobos et electos et de  
repente odisse impios et amasse fideles, cum non sit apud eum  transmutatio nec  
vicissitudinis obunbratio . Ut enim obmittam cetera que faciunt ad causam:  
putamusne tunc cepisse Deum patrem diligere hominem Christum cum de virgine  
natus est, aut tunc incipiet odire Antichristum cum operari incipiet maxima  
illa que operaturus est mala?  Vir , inquit,  inscipiens, non cognoscet et stultus non  
intelligit hec, cum exorti fuerint peccatores sicut fenum et apparuerint omnes  
qui operantur iniquitatem ; quasi diceret: qui sapiens et peritus est vir congnoscit  
quod is, cuius profunde sunt cogitationes, in occultis iudicat que in occultis  
ipse cognoscit; qui autem stultus est et insipiens, cum videt multitudinem reproborum  
nasci ad interitum, hoc putat esse causam mortis eorum, quod creati sunt  
et quod sunt iniquitatem operari permissi; quasi ita sint res create apud eum –  
de quo dictum est:  Quod factum est in ipso vita erat  – quales sunt apud homines;  
cum e contrario tales extimentur reprobi antequam nati sint aut creati apud eum,  
qui illos prescivit impios et superbos, quales sunt apud nos colubri dormientes
  |  
  |