QUAESTIO 1
Hic quaeruntur sex: 1. Utrum virtutes politicae sint connexae; 2. Utrum virtutes
gratuitae; 3. Utrum dona; 4. Utrum virtutes sint aequales; 5. Utrum vitia
sint connexa et paria; 6. Utrum praecepta connectantur in caritate, ita quod
modus sit in praecepto.
ARTICULUS 1
Utrum virtutes politicae sint connexae
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod virtutes politicae non sit connexae. Virtutes enim istae ex actibus
acquiruntur, ut probat Philosophus. Sed actus non sunt connexi.
Ergo neque praedictae virtutes.
2. Praeterea, quaecumque connectuntur, oportet quod in aliquo uno connectantur.
Sed non est dare aliquod unum in quo connectantur virtutes, nisi prudentiam,
in qua connecti non possunt: quia cum prudentia sit quasi ars quaedam
operabilium, non est inconveniens quod habeat quis prudentiam quantum ad
unam materiam, et non quantum ad aliam. Ergo non est necessarium quod virtutes
sint connexae.
3. Praeterea, sicut prudentia omnes virtutes morales ordinat, ita sapientia ordinat
omnes scientias, quasi caput scientiarum, ut dicitur 6 Ethic. Sed
propter hoc scientiae non sunt connexae quia communiter ordinantur a sapientia.
Ergo nec propter hoc virtutes morales sunt connexae, quia communiter
ordinantur a prudentia.
4. Praeterea, secundum Philosophum, qui circa mediocres
honores moderate se habet, non est magnanimus. Constat autem quod virtuosus
est secundum aliam virtutem, quam ipse innominatam dicit. Ergo una virtus
haberi potest alia non habita.
5. Praeterea, ad unamquamque virtutem politicam pertinet medium in propria
materia tenere. Sed videmus ad sensum quod quidam se habent moderate circa
materiam unius virtutis qui non habent se moderate circa materiam alterius.
Ergo una politica habetur sine alia.
6. Praeterea, Augustinus dicit ad Hieronymum, quod non est divina
sententia qua dicitur: «qui habet unam habet omnes». Ergo cum omnis vera
sententia sit divina, quia secundum Ambrosium,
omne verum, a quocumque dicatur, est a Spiritu Sancto, videtur quod non sit
vera sententia.
|
|