erit omnia in omnibus. Hinc dicturi sunt damnandi in die iuditii,
conquerendo quod sua culpa Deum perdiderunt, Tobie X: Omnia
simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.
Item in visione mea iterum dixi Domino meo Iesu Christo:
«Domine, Iudei, qui inter Christianos degunt, gramaticam nostram
et Latinam scripturam adiscunt, non ut te diligant et
in te credant, sed ut tibi detrahant et nobis Christianis insultent,
qui te adoramus crucifixum pro nobis; et dicunt illud
Ys. XLV: Nescierunt qui levant signum sculpture sue, et rogant
Deum non salvantem. Item opponunt nobis hoc modo: "Aut
Christus vester iustus fuit, aut iniustus. Quod autem iniustus
fuerit, patet ex verbis patrum nostrorum, qui Pylato dixerunt,
Io. XVIII: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus
eum. Deus autem noster, in lege quam dedit nobis, sic precepit
Iudaico populo, Exo. XXII: Maleficos non patieris vivere". Igitur
dicunt ipsi: "Si filius Marie mortuus est ex culpa sua, sibi
imputetur. Et quod ex culpa sua mortuus sit, patet ex hoc, quod
parentes nostri Pylato dixerunt, Luc. XXIII: Hunc invenimus
subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cesari
et dicentem se Christum regem esse. Item quod non fuerit iustus,
adhuc ostendimus ex eo quod dicit Propheta: Iunior fui, etenim
senui, et non vidi iustum derelictum nec semen eius querens panem.
Christus autem vester, cum moreretur in cruce, clamavit se derelictum,
dicens, Mat. XXVII: Deus meus, Deus meus, ut quid
dereliquisti me? Vos autem semen Christi estis, qui a Christo
dicimini Christiani, et cotidie mendicatis. Igitur aut Propheta
verum <non> dixit, aut Christus vester non fuit iustus, qui
clamavit se derelictum"».
Respondit Dominus et dixit michi: «Fili dilecte, Iudei non
diligunt me, sed semper michi et amicis meis insidiantur et inimicantur,
ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, quia odio
habuerunt me gratis, Io. XV. De Iudeis autem multum possum
conqueriü quia multa opprobria dixerunt michi, iuxta verbum quod
scriptum est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Ideo de eis dicit Propheta: Veniat mors super illos, et descendant
in infernum viventes. Quoniam non intellexerunt opera Domini;
|
|