Et ideo alii dicunt, quod impoenitentia, quae dicit continuam durationem peccati
usque ad mortem, non est necessaria ad hoc quod sit peccatum in Spiritum
Sanctum, quia etiam uno solo motu voluntatis potest homo in Spiritum Sanctum
peccare, sicut et in ceteris peccatis contingit; et secundum hos assignantur species
peccati in Spiritum Sanctum sex, sicut dictum est; secundum hos autem
oportet dicere, quod peccatum in Spiritum Sanctum non dicitur irremissibile
quia nunquam remittatur, sed quia non habet de se aptitudinem ad hoc quod
remissibile sit; et hoc praecipue propter tres causas. Una est ex causa movente
ad peccandum: quandoque enim infirmitas, vel ignorantia eius qui peccat, peccatum
causant, quae nata sunt peccatum excusare in parte vel in toto, propter
hoc quod involuntarium causant, vel simpliciter vel secundum quid: et tunc
peccatum remissibile dicitur quod habet in se unde facile remittatur propter hoc
quod ex causa excusante procedit. Peccatum autem quod ex industria fit, nullam
rationem excusationis habet; et ideo dicitur irremissibile, quia non habet in
se unde excusetur, et propter hoc ad remittendum sit facile.
Secunda est ratio sumpta ex modo inclinationis voluntatis in peccatum: quia ut
Philosophus dicit in 7 Ethic., finis in operabilibus est sicut principium indemonstrabile
in speculativis. Error autem in speculativis, qui est circa principia
indemonstrabilia, difficile removeri potest, eo quod non possunt accipi aliqua
magis nota, per quae error improbetur. Ita etiam in practicis, quando aliquis
alicui peccato ut fini adhaeret, quasi in eo suam beatitudinem constituens, non
potest tali peccato de facili remedium adhiberi: quia nihil est aliud magis a
peccante dilectum, propter cuius consecutionem hoc in quo ultimum finem
ponit, dimittat. Quicumque autem ex electione peccat, vel ex industria, adhaeret
peccato quod eligit, quasi per se bono, et sic fini; et ideo tale peccatum non de
facili medicinam recipit; unde Philosophus in 7 Ethic. per hoc ostendit
quod incontinens, quia ex passione peccat, sive infirmitate, facilius curatur
quam intemperatus, qui peccat ex electione, sive ex industria. Et hae duae
praedictae causae ostendunt causam irremissibilitatis non solum in peccato
quod proprie dicitur in Spiritum Sanctum, sed etiam in quolibet peccato quod
est ex electione.
Tertia autem causa quae proprie peccatum in Spiritum Sanctum respicit, sumitur
ex eius obiecto: quia peccatum in Spiritum Sanctum est ex hoc quod voluntas
a se repellit id per quod remissio peccatorum fit. Unde sicut aegritudo diceretur
incurabilis quae fastidium medicinae faceret; ita et peccatum irremissibile
dicitur per cuius actum spiritualis medicina directe repellitur: et tamen sicut
ille morbus corporalis virtute divina miraculose curari potest; ita et huiusmodi
peccatum per misericordiam divinam quasi miraculose remitti potest.
|
|