4. Praeterea, secundum Gregorium, servitia tanto sunt magis accepta, quanto
minus debita. Sed minus est debitum diligere inimicum quam diligere amicum.
Ergo magis Deo acceptum et magis meritorium.
5. Praeterea, virtus merendi est ex gratia. Sed ad dilectionem inimicorum movet
tantum gratia, ad dilectionem amicorum movet simul natura cum gratia. Ergo
magis est meritorium diligere inimicum quam diligere amicum.
6. SED CONTRA, quanto aliquis actus est magis bonus, tanto est magis meritorius.
Sed melius est diligere amicum quam inimicum, quia est actus magis cadens
supra debitam materiam. Ergo melius est diligere amicum quam inimicum.
7. Praeterea, minus bonum dimittendum est pro magis bono, si necessitas
incumbit. Sed dilectio inimicorum dimittenda esset magis quam dilectio amicorum;
quod patet ex effectu qui affectui proportionatur: quia quando non possumus
amicis et inimicis in extrema necessitate existentibus subvenire, tenemur
magis subvenire amicis quam inimicis. Ergo diligere amicum est magis bonum
quam diligere inimicum.
8. Praeterea, illud quod est commune et primum, melius est quam illud quod
superadditur; sicut esse melius est quam vivere, si sine esse consideretur; ut
dicit Dionysius. Sed diligere amicum est commune et primum
fundamentum caritatis, cui superadditur dilectio inimicorum. Ergo diligere
amicum est melius et magis meritorium quam diligere inimicum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod praedicta comparatio dilectionum potest intelligi
dupliciter, scilicet quantum ad actus, et quantum ad habitus. Si quantum ad
actus, sciendum est, quod quando quaeritur de duobus actibus quis sit melior et
magis meritorius, oportet quod quaestio intelligatur de illis per se loquendo
secundum genus suum. Contingit enim quod illud quod secundum genus est
minus bonum vel meritorium, aliquo adveniente efficiatur magis bonum vel meritorium,
sicut parvum opus ex magna caritate factum magis est meritorium quam
magnum ex parva. Bonitas autem actus ad duo mensuratur, ex quibus bonitatem
recipit; scilicet ex termino vel obiecto, et ex principio, quod est voluntas. Ex termino
autem habet speciem bonitatis, sed ex voluntate habet rationem merendi;
quia secundum hoc est in potestate facientis quod ex voluntate procedit.
Si ergo comparemus dilectionem amici et inimici quantum ad terminos sive
obiecta; cum obiectum magis competens dilectioni sit amicus quam inimicus;
sic melius est diligere amicum quam inimicum.
Si vero comparemus duas dilectiones praedictas ad principium, quod est voluntas;
sic ubi est maior conatus voluntatis, ibi oportet esse maius meritum: quia
quanto est maior conatus voluntatis, tanto est ferventior voluntas de fine, propter
|
|