alie vero rationales. Et naturales ut homo id est humanitas, animal id
est animalitas, quantum id est quantitas, quale id est qualitas, et sic de
ceteris naturalibus. Sub naturali etiam mathematica non comprenduntur,
sed sub rationali, de quibus postea sermo est. Morales sive ethice universitates
sunt, modo ea que sunt, ut universitas hominum vel in civitatibus
vel in collegiis vel in aliis locis, et universitas aliarum rerum ut animalium
lapidum metallorum lignorum seminorum herbarum florum et specierum,
aut ea quibus sunt ut virtutes religiones ritus Dei cultus et quicquid
denique humanam seu angelicam moraliter instruit facta sui collectione
ex usibus vitam. Rationales vero sive loyce universalitates
existunt, ut quicquid in nominibus mathematicis, id est abstractivis, que
proprietatem abstruunt a subiectis, ut hoc nomen “linea” abstrait lineam
a lineato, id est a longo, cum dicitur “linea sive longitudo est quantitas”.
Ideo abstrait, quia cum linea semper sit in lineato, nominando
lineam non nominat lineatum cum dicitur “linea est quantitas” vel
aliquid tale. Quicquid igitur in nominibus mathematicis est et his appellativis,
rationalis universalitas est. Sed et quicquid in nominibus topicalibus
-ut genus, species, differentia, proprium et accidens, totum,
pars, simile, par, contrarium, oppositum, repugnans- et in nominibus
secunde impositionis, id est in nominibus vocum, est reperiri -ut vox,
oratio, argumentatio et sillogismus et talia- rationales universalitates
dicuntur.
His ita dispositis, liquido sapiens cernit quia omni universalitati
preminet sancta divinitas. Omnitas igitur perfecte divinitatis nullius
denominationis particularitatem sed solam universitatem admittit. Id
est nichil de ea in parte, sed in toto predicatur. Itaque impartibiliter
reponitur, quicquid de divinitate predicatur. In totalitate omnis est
predicatio, ubi locum nulla particularitas habet. Impartibiliter predicatur
quicquid de divinitate enuntiatur. Quod autem impartibiliter predicatur,
absolute predicatur.
Absolutum est illud predicamentum quod soli et toti Deo congruit.
Namque sua solitate, qua soli Deo convenit, absolutum vocatur. Absolutum
equidem ab omni ea accidentalitate formarum, que in suis subiectis
preiacentes et preeuntes substantias comitari solent. Cum enin omnis
substantie, id est subsistentie, predicamentum assistentiis accidentalibus
|
|