nos verisimiliter, nec alios libenter offendit;
sciunt enim Itali, quod gentem latinam offensare
non quaerimus, sed nec Latinos, quos
dum victrices manus nostrae tetro bello maris
simul cum Gallicis evicerunt, et ceperunt
triumphabiliter, sicut scitis, detinere voluimus
captos, imo venia data dimisimus liberos.
Alii vero, si qui sunt, parum aut nihil sub armis
in mari contra nos esse potuerunt valituri.
Quid ergo dicitis? Ego quidem protinus disposui
statim in galeas regis Caroli irruere, si
velitis".
CAP. XXII
Siculi et Catalani Calabriam petunt in regem
Carolum pugnaturi.
Exoritur ergo tumultuosus congregatae multitudinis
clamor validus, dicto Rogerio suum
terminante sermonem, clamant confuse: "Volumus
pugnam, eamus versus hostes"; et cum iis
confusis clamoribus, jussu non expectato majoris,
pergunt propere ad galeas, et introeuntibus
omnibus subsequenter, solus impetus et tumultus
galeas educit. Vertunt igitur versus Regium proras
altas, ibi enim credebatur in plagia totum
regis Caroli navigium reperire; verum cum jam
forent in medio Fari, ubi aquae currentes dominantur
et vortices, suasque ibi naturaliter vires
exercent quidam ex comitis galearum, quos pridie
Petrus de Aragonia destinarat ad admiratum,
alta voce proclamat: "Subsistite, viri, subsistite,
deponite vela, remosque comprimite". Omnes
ergo, remis compressis, velisque depositis,
substiterunt, et ait dictus comitus: "Nonne videtis,
domini comiti, quod ventus et aquae decursus
nos quantumcumque jam contrarium renitentes
ad terram referunt, ubi est adhuc totus exercitus
Gallicorum? nonne videtis, quod, si casu fortuito
viribus venti portemur ad terram, velut
naufragi hostium moriemur in manibus? " Confestim
ergo versus Catonam revertunt proras, datis
hostibus puppibus, et quia Messaneneses ad spolia
illorum de Nicotera suspirabant anxie, ipsorumque
sanguinem sitiebant, pro eo quod ibi denuo
se Gallicorum militia receptabat, clamant
nautae, clamant et alii superstantes: "Ad Nicoteram,
ad Nicoteram". Classibus igitur regis Karoli,
dimissis Reginis littoribus, reciprocantibus
ad loca retrograda, et rege cum toto exercitu
repetente Catonam, ac demum Brundusium
redeunte, pergunt Messani et Catalani Nicoteram,
et antequam transtra dimittant ad littora,
ut terram recipiant, comes Petrus de Catansario,
qui ad custodiam ipsius terrae remanserat,
cum non haberet illam hominum comitivam,
cum qua terram ipsam possit a supervenientium
hostium aggressibus defensare, sua in
mulis arnesia farcinat, ut, dimissa terra in descensu
ipsorum hostium, fugam petat.
|
|