Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 500


vestigio mors pravorum. Et dixit: in alicuius turbacionem aliquem
experiri non convenit, nisi cum fuerit in suo dominio, vel
aliquo potentatur. Et quadam die Platonem vidit iratum, cui
dixit: magister, ad quid eo iratus? Respondit: ex verbo quodam
quod de te quidam retulit, fide dignus. Cui Aristotiles: ex quo
vere fide dignus est, non est malivolencie dignus. Et dixit: in
rebus singulis multo est levius modicum, nisi in adeptione sciencie,
que, quanto major fuerit, est levior ad portandum. Cui dixerunt:
que sunt ad lucrandum oportuna discreto? Respondit: que, naufragante
eodem in mari et nudus tandem evadens, nichil ex
eis amittit. Et dixit: oportet ex scienciis eligere melius, sicut
facit apis que eligit meliora ex flore. Et habens ipse quandam
hereditatem nobilem, cuidam illam committebat gubernandam,
ipse vero nunquam visitabat eandem. Cui dixerunt: quare tuam
non requiris hereditatem? Respondit: quia non acquisivi ipsam
ut eam sed ut me ipsum requirerem, et multas intendo acquirere
hereditates hoc modo. Et dixit: insipientis lingua est
sui clavis interitus Et dixit cuidam iuveni scienciam pigritanti
perquirere: si pro inquirenda sciencia laborem non pertuleris,
detrimentum sciencie pacieris. Et dixit cuidam ex discipulis:
fili, nunquam te nisi cum noscente se ipsum associes, quia degere
bene non potest in vita qui se associat ignoranti se ipsum.
Et dixit: animus semper proclivus ad vicia, sciencie non recipit
incrementum. Et dixit: ob concupiscencias suas corpus non increpa,
cum hoc sua natura requirat, sed animam argue que quod
decet et dedecet attendit et noscit, et corpori dominatur. Et
dixit: fornicator laudari non potest; nec ylaris iracundus, nec
liberalis invidus, nec cupidus esse dives. Et dixit: sicut aurum
igne, sic homo suis probatur operibus. Quidam ex discipulis male
dixit de socio; cui dixit: contra eum nolo credere verbo tuo,

Torna all'inizio