Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 13


meditando in qua lux cum tenebris pugnat, misericordia cum crudelitate
desudat, in qua adversarius noster mala que fecimus, locuti
sumus vel cogitavimus violentissimus accusator retexit iusticiamque
tuam ad expuniendam improbus exactor deposcit: ubi quid sum,
Domine, nisi tu qui iuste iudicas eciam misericorditer defendas?
recordare, queso, quia advocatus meus es ipse qui iudicas; quod
si in illo quoque adhuc seculo aliquid in me vindicandum reservas,
peto ne me potestati demonum tradas, dum scelus purgatoria pena
examinas. nunquam, Deus meus, oblivioni iradenda dies illa de
quo dicit patens Propheta: « Dies », inquid, « ire dies illa, dies
tribulacionis et angustie, dies calamitatis et miserie, dies tenebarum
et caliginis, dies nebule et turbinis, dies tube et clangoris »;
in quo celis ardentibus ac terris exibunt || angeli et separabunt
malos de medio iustorum, mittentes eos in camino ignis;
ibi erit fletus et stridor dencium, in qua messores collecta zizania
alligabunt fasciculos ad comburendum; in qua ab ag[n]is
separati ad sinistram positi audiunt lascivientes hedi: « Discedite a
me, maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis
eius »; in qua iam obscratis vite ianuis cum extinctis lampadibus
stulte virgines a thalamo excluse lamentabunt, dominacionemque
ingeminantes clamabunt: « Domine, Domine, aperi
nobis » et tunc illis ab intus respondebis: « Amen dico vobis,
nescio vos »; in qua multi, qui eciam miraculis coruscarunt,
similiter repulsi plorabunt et dicent: « Domine, Domine, nonne
in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo demonia eiecimus
et in tuo nomine virtutes multas fecimus? » et tunc
confiteberis eciam istis quod nunquam noveris eos subiciens: « Discedite
a me omnes qui operamini iniquitatem ». quis hec,
domine Deus, terribilis in consiliis, mirabilis in magestatibus, faciens
prodigia, quis, inquam, hec non paveat et a fundo cordis
non contremiscat, cum eciam ibi audiat dampnari quos hic

Torna all'inizio