Ad quintum dicendum, quod lux, quantum est de se, semper est effectiva caloris;
etiam lux lunae. Unde dicit Philosophus de Partibus Animal.. Quod
noctes plenilunii sunt calidiores. Sed praeter naturam lucis quae communis est
omnibus corporibus caelestibus, quaelibet stella habet virtutem determinatam,
consequentem suam speciem, ratione cuius lux eius et motus habet vel infrigidare
vel humectare, et sic de aliis; sicut etiam et praeter motum communem,
qui est motus diurnus, quilibet orbis habet motum proprium.
Ad sextum dicendum, quod cuiuslibet agentis habentis situm, actio prius recipitur
in medio quam in termino; non tamen oportet quod recipiatur in utroque
eodem modo; sed secundum quod exigit dispositio utriusque, sicut ponit exemplum
Commentator in 8 Physic., de pisce qui retentus in reti, stupefacit manum
praeter hoc quod stupefaciat rete, quae stupefactionis capax non est, et tamen
secundum aliquem modum rete alteratur ex virtute piscis. Ita etiam oportet
quod virtutes superiorum stellarum prius recipiantur in mediis orbibus quam in
inferiora corpora, quamvis non eosdem effectus utrobique habeant.
ARTICULUS 3
Utrum corpora superiora habeant causalitatem
super motus liberi arbitrii.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod corpora superiora habeant causalitatem etiam super motus
liberi arbitrii. Dionysius enim, in 4 cap. de divin. Nom. de corporibus caelestibus
tractans, «Ea, inquit, quae sunt in tempore determinant et numerant et
ordinant et continent». Sed opera quae sunt ex libero arbitrio sunt in tempore.
Ergo determinantur et ordinantur virtute corporum caelestium.
2. Praeterea, omne quod non est eodem modo se habens, oportet reducere in
causam semper eodem modo se habentem: quia contingentia procedunt ex
necessariis et difformia ab uniformibus. Sed actus ex libero arbitrio dependentes
maxime sunt variabiles. Ergo oportet eos reducere in motus caelestes sicut
in causas uniformes.
3. Praeterea, sicut se habet movens et mobile ad aliud movens et mobile; ita se
habet motus ad motum. Sed motor corporis caelestis est nobilior motore corporis
humani, et potens in ipsum imprimere; et similiter corpus caeleste in corpus
humanum. Ergo et motus caelestis est aliquo modo causa operum humanorum,
quae ex libero dependent arbitrio.
|
|