signis et non potuissem, cum non esset potestas huius in me,
sed in eo qui me creauit, si essent in me mali mores; sed
absit quod in me sint! Quod si esset in hominis potestate arbitrium,
vtique bona signa in suis corporibus dispensasset.
Ego autem sum innocens ab his que mihi opponuntur, nec me
gessi nisi per semitam veritatis. Sed iam patuit omnibus
audientibus stulticia tua, et quia nescis res nec cognoscis eas,
nec es maior intelligens quam ceteri qui sunt in hoc collegio.
Et nullus fuit qui aperi[re]t os suum in stulticiam nisi tu,
et errasti in tuis verbis, et propter hoc es sicut ille medicus
predictus. Et iam dicitur quidam dixisse sue vxori: Honora
me tuo posse, et attende mihi et non aliis, et relinque maculam
aliarum mulierum, et respice maculam tuam et tuum
cela obprobrium quod noscis, et tu es sicut ipsa. Dixit princeps
cocorum: Quomodo fuit hoc? Et respondit Dimna, dicens
ei:
Parabola . Dicuntur superuenisse cuidam ciuitati nomine
Merua inimicos, qui, cum cepissent eorum mulieres
et interfecissent viros, diuiserunt inter se mulieres. Et
aduenit sorte cuidam eorum bubulcus, duas habens vxores.
Et cum patronus eorum affligeret et extenuaret eas fame,
surrexit quadam die ille cum duabus vxoribus suis ad colligendum
ligna. Et inueniens altera ipsarum pecias panni accepit
illas, quia nuda erat, et cooperuit cum eis suam turpitudinem.
Dixit altera viro suo: Nunquid vides meretricem
nudam cum qua se cooperuit? Cui respondit vir: Ve tibi!
dimittens personam tuam nudam, (et) vituperas illam, que
suam cooperuit turpitudinem, nec respicis maculam tui
ipsius, videlicet trabem in oculo tuo, in alterius autem oculo
vides vestucam.
Miror quippe valde tui, respondit Dimna coco, vnde cor
tuum temptauit te loqui, ex quo sentis in persona tua ea que
|
|