Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 212


ecclesiae annullaret. Perveniente inter haec
rumore de obitu Corradi ad dominum Innocentium,
qui, Perusii residens, tanquam infra murorum
ambitum circumseptus undique inimicis,
cum jam factus in suo statu perplexus quod inde
se in fugam accingeret, ubi se numerus hostium
brevior ingerebat, statim novi gaudii laetitia
nova respersus, versus regnum dietis continuatis
accessit, et Anagniae aliquandiu substitit,
expectans certos de regniculorum conversione
recipere nuntios, per quos sibi regnicolis e
vicino jam posito civitates et loca regni signa devotionis
et fidei debeant demonstrare. Eo igitur
Anagniae cum tota curia sub expectato tranquillitatis
tempore respirante. Manfredus, marchio
bajulus regni et nonnullae communitates et
barones parituri praecisae mandatis summi pontificis
cum innumera multitudine accesserunt.
Marchio vero in manibus domini papae bajulatui
et Corradini tutelae cessit in totum, sed gratiae
sedis apostolicae absentem recommendavit infantulum,
cum et totam hereditatem suam protectioni
romanae ecclesiae supponendo, et rogando
suppliciter quod innocens infans non puniatur
de avita et paterna malitia, nec de eorum
excessibus poenam reportet per eosdem contra
ecclesiam perpetratis. Dominus vero Innocentius
omnes venientes ad gratiam apostolicae benignitatis
brachiis apertis admisit, omniumque
studebat animos quadam paterna mansuetudine
demulcere. Manfredus sane, qui propriis meritis
electorum regni consortium videbatur aequare,
immo cunctorum mores excellere, omnesque praeire
in spiritu et virtute paterna, ante omnia meruit
a sententia excommunicationis, qua tenebatur,
absolvi. Et, quia omnia facta Caesaris
annullarat ecclesia, et successionem damnaverat
filiorum, dictus Manfredus absque nova sedis
apostolicae concessione non poterat principatum
tarentinum licite retinere; unde benignitas
ecclesiae, quae devotos et humiles promovere
propensius consuevit, non obstante sententia depositionis
Frederici et natorum a successione privationis,
ratificavit et confirmavit dicto principi
omnem donationem sibi factam per patrem ante
suam depositionem praedictam, concessitque sibi
honorem montis sancti Angeli, et eum in Apulia
capitaneum pro ecclesia sabilivit. Repetit
ergo Manfredus Apuliam grandibus ab ecclesiae
liberalitate beneficiis honoratus. Qui, licet
quantum ad communem opinionem in suscepto
capitaneae officio nomen ecclesiae profiteretur,
et opere, et verbo se officialem ecclesiae appellaret,
nihilominus tamen Apulorum corda, quae
mobili semper rotatione vertuntur, ad devotionem
et amicitiam suam quantum poterat attrahebat,
in amore Sarracenorum de Luceria, qui
judicia fidelium ecclesiae mente semper dubia
formidabant, potissime se involvens, quorum voluntates
in sui nominis devotione roborare toto,
non deses studii, laboravit affectu. Hic adeo gratiosus
crescebat in oculis Apulorum, quod nonnulli

Torna all'inizio