"hec suppellex", "uibex". 86 De superiori regula adhuc excipiuntur:
"hic grex", "calix", "uarix", "fornix" et "calx" (pro "pede" secundum
quosdam) et "hic" et "hec cortex", "silex". 87 Greca uero,
siue notha, eadem seruant apud nos genera, quomodo et barbara, ut
"hic Aiax", "Atax", "calix", "Volux", "hec nox", "sphinx" (pro acu;
nam pro monstro masculinum est), "Eryx", "sandix", "Styx", "hic" et
"hec Phryx". 88 In duas desinentia consonantes, si sint adiectiua,
omnis sunt generis, ut "hic" et "hec" et "hoc expers", "prudens",
"inops", "biceps", "insons", in quibus ponenda sunt et communia,
ut "hic" et "hec princeps", "municeps", "parens", "infans" (figurate
tamen neutris iungi possunt in singulari), et gentilia, "hic" et "hec
Arabs", "Tiburs". 89 Alia uero, si sunt monosillaba feminina sunt,
ut "ars", "fors", "gens", "stips", "puls", "sors", "scrobs", "stirps" (que duo
etiam masculina sunt); excipiuntur "mons", "fons", "pons", "dens",
|
|