terram suam et quid sibi placeret. Tunc rex Galacianus  
sapienter respondit: "Ego veni ad videndum vos, quia audivi a  
pluribus de sensu et curialitate vestra et etiam vos melius scire  
naturam falconum et infirmitates eorum cognoscere et eas  
curare et quod bene scitis magnos ocelos capere cum eis,  
unde volo, si vobis placet, me esse vestrum discipulum. " 
Respondit rex Dancus: " Non sum dignus ut scitis meus  
discipulus, sed eamus cras ambo ad campos, et videbitis ocelare  
meos ocellos " . 
Et ita fecerunt. Rex Galacianus vidit eum bene ocelale.  
Dixit ei: "Certe verum est quod audivi de vobis, quia  
optime scitis artem ocelandi. " Et reversi sunt domum.  
Dixit rex Dancus: " Quid vobis placet? " 
Respondit rex Galacianus: " Ego volo remittere omnes  
milites meos ad terram meam, et volo remanere vobiscum ad  
adis[c]endum artem falconum. " 
Dixit ei rex Dancus: " Si vos desideratis scire artem  
falconum, [redite] ad terram vestram et mittite michi Athanasium  
filium vestrum, et pro amore vestro docebo eum ea que  
s[c]io de arte falconum. " 
Tunc rex Galacianus retullit ei magnas grates et inclinavit  
ei vultum. Et accepit licenciam: " Abeo. " Et reversus  
fuit ad terram suam, et statim fecit venire ad se Anathasium  
filium suum et dixit ei: 
" Vis tu adiscere artem falconum? " 
Qui respondit: "Libenter volo." 
Et statim rex Galatianus misit eum ad curiam regis  
Danci. Ipse vero recepit eum cum magno honore et valde  
gavisus de adventu ejus. Ipse autem Anathasius erat bonus,  
prudens et curialis, et tanti boni ingenii fuit quod in uno anno 
didicit omnia que rex Dancus sciebat de arte falconum, et de  
omnibus infirmitatibus infrascriptis scivit optime curam earum,  
videlicet >(segue la tavola).
  |  
  |