Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 104


si paralysi, apoplexia vel epilepsia, purgabimus potione Sancti Pauli vel blanca; si coniunguntur aegritudines, coniungantur et medicamina. Item praeterita nocumenta non minus notanda sunt, nam si habere solet epatis calefactionem, fastidium, multam sensibilitatem stomachi et intestinorum, sicut mortem fugimus scammoniam et euforbium;si haemorrhoidas, fugiemus elacterium, scammoniam et euforbium; si patitur in pectore, fugiemus vomitum, licet in asthmate non sit verum.
Futura, quia si patitur de facili vomitum, purgabimus nos contra vomitum; si syncopim, cavebimus fortem medicinam et [100vb] maxime vomicam; si dysenteriam, cavebimus medicinam radentem ut ferruginem vel morsivam vehementis acuminis ut euforbium, esulam et scammoniam, et contra haec incommoda medicamina praeparabimus et utemur
arte nostra in reprimendo et sanando malitiam praedictorum, sicut deorsum plenarie scriptum est. Item si de facili solvitur per medicinam vel difficulter, si constipatus est vel solutus, si bene tolerat saporem medicinarum
vel male. Regula est, quod ponere solutivum et maxime forte super lubricum ventrem habentem vel constipatum et addere solutionem solutioni timorosum. Quidam enim obtulit solutivum cuidam, cuius crisis propinqua erat, et sic geminata solutione decessit ab intestato. Repletio, id est quantitas vel qualitas repletionis, similiter consideratur,
quia multa materia pluribus debet evacuari solutivis, pauca uno, si virtus tolerat. Qualitas eius, ut sciatur, an calidum sit vel frigidum, quod debet evacuari, colera vel flegma et similia. Tempus, quia in calido tempore et raro parum oportet evacuare; sufficit enim, quod a corporibus per fumum extrahitur et sudorem. Similiter in frigido, quia propter frigus retinetur materia tortionum et dolorum commotiva et parum laxat. Idem de aere dicendum. Cum fuerit serenus et purus et clarus, securius purgamus; contrarium vero contrarium. Regula: multus usus solutivorum relinquit ethicam, debilitatem, hydropisim et corrumpit complexionem. Alia regula est: cum aliquem purgare volueris, haec omnia diligenter inquiramus et notata responsione super materiam deliberemus, haec omnia conferentes, et sic secura fiet purgatio, et nos inreprehensibiles erimus, nil contingentibus obmittentes.[101ra]

Torna all'inizio