Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 168


Ad secundum dicendum, quod loquitur de notitia approbationis, quae quamvis
sit tantum habentium gratiam, non tamen est eorum solum quando gratiam
habent, sed ab aeterno; unde talis notitia potuit esse Hieremiae ante eius formationem:
non tamen sanctificatio; quae tamen esse potuit ante egressionem ex
utero; et ideo tempus notitiae et sanctificationis distinguit Dominus dicens:
«Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de ventre, sanctificavi
te».
Ad tertium dicendum, quod haec puritas soli homini Deo debebatur, ut ipse
quasi unicus redemptor humani generis nulla peccati servitute teneretur, cui
competebat omnes a peccato redimere; unde non hanc puritatem, sed sub hac
maximam Virgo mater eius habere debuit.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod beata Virgo ante nativitatem ex utero
sanctificata fuit, quod colligi potest ex hoc quod ipsa super omnes alios sanctos
a peccato purior fuit, ut ex hac littera habetur, veluti divinae sapientiae mater
electa, in quam nihil coinquinatum incurrit, ut dicitur Sap. 7. Unde cum haec
puritas in quibusdam fuisse inveniatur ut ante nativitatem ex utero a peccato
mundarentur, sicut de Ioanne Baptista, de quo legitur Luc. 1, 15: «Spiritu
Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae»; et de Hieremia, de quo dicitur
Hierem. 1, 5: «Priusquam exires de ventre, sanctificavi te»; non est dubitandum
hoc multo excellentius matri Dei collatum fuisse.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Augustini intelligendum est de regeneratione
quae fit per legem communem, quod notatur in hoc quod dicit: «Quia
singuli efficimur templum Dei»; haec enim sanctificatio fit per sacramenta, quae
per ministros Ecclesiae dispensantur, quorum operationi qui in maternis uteris
sunt, subiacere non possunt. Sed Deus sacramentis gratiam non alligavit; unde
praeter hunc modum in maternis uteris aliquos quodam privilegio sanctificat.
Ad secundum dicendum, quod si regeneratio quae est per legem communem,
sumatur, oportet verbum Domini quod dicitur Ioannis 3, 5: «Nisi quis renatus
fuerit», intelligi de nativitate ex utero quae simpliciter nativitas dicitur, et hoc
ipse textus sonare videtur, cum dicitur: «Ex aqua et spiritu». Si autem sumatur
pro quacumque regeneratione gratiae, sic oportet intelligi de nativitate in utero.
Non tamen oportet quod regeneratio spiritualis quae est per sacramenta, secunda
dici non possit, quia illae duae in uno conveniunt, secundum quod contra tertiam
dividuntur: utraque enim illarum naturalis est, haec vero spiritualis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis sanctificatio beatae Virginis in utero expresse
in Scriptura veteris et novi Testamenti non legatur; tamen pro certo haberi
potest ex his quae ibi leguntur. Si enim Ioannes et Hieremias, qui Christum praenuntiaverunt,
sanctificati sunt, multo magis Virgo quae Christum genuit.

Torna all'inizio