splen"), que omnia sunt masculina. 44 Greca uero Grecorum
seruant apud nos genera; nam in an masculina sunt, ut "Titan",
"Pean" uel "Pan"; in en nomina uirorum masculina sunt, ut
"Ymen", feminarum feminina, ut "Siren", "Trizen"; in in feminina,
ut "Eleusin", "Trachin", que propria sunt mulierum; cetera sunt
masculina, ut "delphin", "Arin". 45 "Cherubin" uero et "seraphin",
pluralia, per m masculina, per n neutra sunt. 46 In on masculina
sunt, ut "canon", "Symon", preter pauca feminina ("Sydon" et "sindon")
et neutra ("Ilion", "Pelion", "dorion" et que mutantia on in
um fiunt latina). 47 In ar neutra sunt, ut "calcar"; excipitur "Lar"
et propria, ut "Cesar", "Nar", "Arar", "Bostar", que sunt masculina,
et "par" cum suis compositis, que sunt omnis generis ("compar",
"impar", "dispar", "separ"). 48 In er secunde declinationis masculina
sunt, ut "sacer", "ager"; tercie uero b uel u precedentibus, neutra
sunt, ut "tuber", "uber", "uer", nisi sit adiectiuum, ut "uber",
"celeber", et preter "imber" cum suis compositis, "September",
|
|