Notus meus fuit et familiaris, et dixit michi quod pater meus
sperabat procurare egressum meum de Ordine fratrum Minorum
cum Innocentio papa, sed morte preventus non potuit. Cognoscebat
enim papa Innocentius patrem meum, quia canonicus
fuerat Parmensis ecclesie, et homo erat magne memorie, et
pater meus prope maiorem ecclesiam habitabat. Insuper filiam
suam dominam Mariam maritaverat in domino Açone, consanguineo
germano domini Guarini, cognati pape, et ideo
sperabat, cum nepotibus pape et cum familiaritate quam
cum eo habebat, quod papa me redderet patri meo, presertim
cum alium filium non haberet. Quod papa non fecisset, ut puto.
Forte, ad solatium patris mei, michi episcopatum dedisset vel
aliquam dignitatem. Nam liberalis homo fuit valde, ut patet
in regula fratrum Minorum quam declaravit et in aliis multis.
Fratres Minores semper tenebat secum in magna quantitate,
quibus etiam pulcrum locum fecit et pulchram ecclesiam, in
qua apud Lavaniam, que terra sua fuit, XXV fratres Minores
semper tenere volebat, quibus providere volebat tam in libris
quam in aliis necessariis. Sed fratres Minores noluerunt suscipere.
Et sic papa aliis religiosis dedit. Hic apud Lugdunum
in camera sua michi officium predicationis dedit et me ab omnibus
peccatis meis absolvit et plures alias gratias contulit anno Dominice
incarnationis MCCXLVII. Hic abstulit episcopatum Parmensem
fratri Bernardo de Vicio (qui fuit de Scotis et fecit Ordinem
fratrum de Martorano; quem episcopatum habebat a Gregorio
de Monte Longo Lombardie legato) et dedit isti Alberto
nepoti suo. Multum enim dilexit propinquos suos papa Innocentius
quartus. Et habuit tres sorores maritatas in Parma, ex quibus
multi sunt nati nepotes, quos optime prebendavit, et iuxta
propheticum dictum Syon in sanguinibus edificavit.
Porro tertius filius domini Guarini Anselmus fuit, pulcher
homo, sed quantum ad arma valde ineptus, utpote qui in Romana
curia cum cardinalibus erat nutritus, a quibus sacerdotum ocia
et mores didicerat. Quartus fuit Guilielmus, qui erat, ut puto,
XX annorum, quando obiit, iuvenis multum conscientiatus (volebat
enim saltem semel in ebdomada confiteri). Quintus fuit
|
|