dudum improvide fulminatas, a fidelibus nostris
regnicolis sub interminatione divini judicii
faciat observari. Aliud etiam quod reputamus
amarius, suae mentis amaritudinem contra
nos protervius eructat, dum translato quasi
vivificae crucis mysterio de partibus transmarinis
in regnum, tanquam iterum in Apulia
crucifixus sit Christus, fideles Christicolas:
de quorum festino subsidio, si Christi fidem
evangelizaret in terris, ut credimus, Terrae sanctae
necessitati debuerat providisse: nunc parentes
armat in filios, et ad regni Christianissimi
spolia cruce signat. Sed haec profecto
quae diximus, non magis ex odio, quo nos
specialiter et injuste persequitur quam ex
innato, si dici liceat, sibi livore nequitiae processisse
pensamus, ut qui dilectionis purae
constantiam, qua vos affectuose amplectimur
directe, non poterat spiritu detractionis impetere,
calumniosus saltem inficeret perobliquum.
Dum enim ante coeptum nostrae
peregrinationis aggressum, pro desperato
quodammodo pacis negotio, quod nos tunc
temporis resumere delectabat, ad requisitionem
vestram, solennes excellentiae nostrae legatos
apud Lugdunenses nostra Serenitas destinasset:
quanquam nos forsitan praeteritorum experimento
perterriti, de pacis dubitare negotio cogeremur.
Idem sanctissimus pater noster conceptum
noluit nobis citra mare praesentibus
virus evomere: sed tempus nostrae captavit absentiae,
|
|