Salimbene de Adam: Cronica

Pag 372


suas negligit ille de quo Sapiens in Prover. dicit, VI: Qui ingreditur
ad mulierem proximi sui non erit mundus, cum tetigerit eam
.
Hec est illa mulier de qua Ecclesiastes dicit, VII: Inveni amariorem
morte muliérem, que laqueus venatorum est, et sagena cor eius
.
Ideo audi remedium: Qui placet Deo effugiet eam; qui autem peccator
est capietur ab illa
. Item Prover. XI: Qui cavet laqueos securus
est
. Nam laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt
animam meam
. Hoc faciunt demones, de quibus Dominus dicit,
Ys. LI: Dixerunt anime tue: Incurvare, ut transeamus. Sed non
est eis credendum.
Porro Ghirardinus Segalellus multis diebus solus ivit per
Parmam, quia socium non habebat; et portabat mantellum suum
circa scapulas involutum et nemini loquebatur nec quempiam
salutabat, credens implere illud Dominicum verbum, Luc. X:
Neminem per viam salutaveritis. Verumtamen verbum Domini
frequenter dicebat: «Penitençágite!» (nesciebat enim exprimere,
ut diceret: «Penitentiam agite»). Et ita processu temporis dixerunt
multis diebus sui sequaces, cum homines rurales et ydiote
existerent. Si quando invitabatur ad prandium vel ad cenam
aut ad hospitium, respondebat semper sub dubio dicens: «Aut
veniam aut non veniam». Quod erat contra illud Domini verbum,
Mat. V: Sit autem sermo vester: est, est, non, non. Quod autem
his abundantius est, a malo est
. Ideo dicit Iacobus, I: Vir duplex
animo inconstans est in omnibus viis suis
. Cum autem iste frater
Ghirardinus Segalellus in domo fratrum Minorum requirebat
aliquem fratrem, utrum in domo esset necne, respondebat portarius
trufatorie et derisive dicendo: «Aut est in domo aut non est».
Hoc est quod gramaticus docet: «Per quemcumque casum fit
interrogatio, per eumdem debet fieri responsio».
De fratre Roberto, primo socio fratris Ghirardini Segalelli, qui postea apostatavit
et uxorem accepit.

His diebus quibus hec agebantur, fratres Minores de Parma
habebant quemdam servientem Robertum nomine, qui erat iuvenis

Torna all'inizio