Vicesimum capitulum de virginibus vaelatis, si deviaverint, quid de illis
agendum sit.
In libro decretorum beati Innocencii papae capitulo XVIIII, adsertum est:
Que Christo spiritaliter nubunt et a sacerdote velantur, si postea vel puplice nupserint vel se clanculo
corruperint, non eas admittendas esse ad agendam penitentiam, nisi is, cui se coniunxerat, de mundo
recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur: quecumque, vivente viro, alteri nupserit,
habeatur adultera nec ei agendi poenitentiam licencia concedatur, nisi unus ex his fuerit defunctus,
quanto magis de illa tenenda est, que ante inmortali se sponso coniunxerat et postea humanas ad
nuptias transmigravit!
Vicesimum primum capitulum idem de non velatis virginibus, si deviaverint.
In eodem libro XX, kapitulo continetur: Hae Vero, que, necdum sacro velamine
tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velate non fuerint, si
forte nupserint, his agenda aliquanto tempore paenitencia est, quia sponsio eius Domino tenebatur.
Si enim inter homines solet bone fidei contractus nulla racione dissolvi, quanto magis ista pollicitacio,
quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit! Nam si apostolus Paulus, quae a proposito
viduitatis discesserant, dixit “eas habere dampnacionem, quia primam fidem irritam fecerunt”,
quanto pocius virgines, que prioris promissionis fidem frangere sunt conatae! Haec itaque, fratres
karissimi, si plena vigilancia fuerint ab omnibus Dei sacerdotibus observata, cessabit ambicio, iniquitas
superata calcabitur, veritas spiritali fervore fraglabit, pax predicata labiis cum voluntate animi
concordabit, implebitur edictum apostoli, ut unanimes una sentientes permaneamus in Christo, nihil
per contentionem nobis neque per inanem gloriam vindicantes, non hominibus, sed Deo nostro salvatori
placentes.
Vicesimum secundum capitulum de his, quae duobus fratribus nupserint vel
qui duas sorores uxores acceperint.
In concilio Neocesariense capitulo II, continetur: Mulier, si duobus fratribus nupserit,
abiciatur usque ad mortem; verumtamen in exitu propter misericordiam, si promiserit, quod, facta
incolumis, huius coniunccionis vincla dissolvat, fructum poenitentiae consequatur. Quod si defecerit
mulier aut vir in tallibus nubtiis, difficilis erit poenitentia in vita permanenti. Nos autem, gracia
divina suffragante, iuxta praedecessorum et antecessorum pontificum decreta multo
amplius confirmantes dicimus, ut, dum usquae sese generacio cognoverit, iuxta ritum
et normam christianitatis et religionem Romanorum non copulentur coniugiis. Sed nec
spiritalem cummatrem aut filiam, quod absit, quis ducat temerario ausu uxorem;
est namque nefas et perneciosum peccatum coram Deo et angelis eius. In tantum
enim grave est, ut nullus sanctorum patrum atque sacrarum sinodorum adsertiones vel
etiam in imperialibus legibus quippiam iudicatum sit; sed, terribile Dei iudicium metuentes,
siluerunt sententiam dare.
Vicesimum tertium capitulum de his, qui homicidium sponte perpetraverunt.
In vicesimo primo capitulo Anquirani concilii continetur: Qui voluntariae homicidium
fecerint, poenitentie iugiter se submittant; perfeccionem vero circa vite exitum consequantur.
|
|