Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 119


de Blandrate atque etiam cum paucis suis Teutonicis; inter
quos fuit dux Bertoldus de Zaringo, qui cum
paucis suis
militibus venerat ad imperatorem de terra Teutonica cuiusdam
sui negocii causa, et dux Boemie et comes Conradus
de Ballanuxe …. Atque Mediolanenses et Brixienses
ita circumdederat imperator, quod nullatenus eis victus
ferri poterat. Quocirca Mediolanenses maxime perterriti,
qui Mediolanum reverti non poterant nec ibi stando victum
habere valebant, quid facere deberent ignorantes; tandem
tamen, ut sepe solet accidere, necessitas consilium reperit,
et pocius fortunam pugne temptare proposuerunt quam ibi
morantes fame perire. Quocirca ipsi Mediolanenses in predicto
die Martis, in quo fuit vigilia beati Laurentii, prelium
cum imperatore ceperunt. Imperator vero cum suis Teutonicis
et aliquibus aliis robuste contra Mediolanenses irruens,
fere usque ad carozolum ipsorum, ubi erat multitudo peditum

1



5




10




15
Torna all'inizio