ut ad id pervenirent, quod ex post facto apparuit, non perfecerunt.
/*
Hoc eodemque mense imperator suos legatos ad Cremam
direxit et Cremensibus, quatenus muros et fossata castri
Creme de inde usque ad sanctam Mariam que dicitur Cirialis
destruerent, mandavit. Ipsi vero Cremenses hoc audientes
et hoc in maximum dedecus accipientes super illos legatos
fortiter irruerunt ac interficere voluerunt. Sed ipsi fugientes
atque se abscondentes vix evadere potuerunt; ac valde tristes ad
imperatorem redeuntes, que ipsis acciderant, renuntiaverunt.
p.64
Imperator namque, ut hoc audivit, quamvis mestus inde foret,
in pace tamen sostinuit.
Eo etiam tempore imperator, cum Papie primum, deinde
Placentie atque Cremone seu etiam Laude suas potestates de
ipsismet civibus predictarum civitatum constituisset, Raynaldum
cancellarium suum et Ottonem fallizumgravum
Mediolanum dirigens; iussitque eis, quatenus ipsi in Mediolano
de ipsismet civibus, sicut in predictis aliis civitatibus iam
fecerant, suas potestates crearent, quia tunc temporis omnes
etiam Longobardie civitates a consulibus ab ipsimet civitatum
civibus creatis regebantur. Mediolanenses itaque eos
videntes et quid agere vellent cognoscentes maximo rumore
statim inter eos habito super eos irruerunt, et quosdam equos
ipsis auferentes ac ipsos interficere minantes: ianuis palacii,
supra quod fuerant, clausis vix evaserunt Sequenti vero nocte
predictus Otto falzigravus privatim de Mediolano exiens de
ipsa civitate fugit. Cancellarius vero, quamvis usque ad diem
stetisset, tamen et ipse nihil proficiens de Mediolano recessit.
Itaque cum et utrique ad imperatorem redissent et quid eis
acciderat renuntiantes, imperator, quasi vilpenderet ac pro
nihilo haberet, tacuit.
|
1
5
10
15
20
25
30
|