Petri crux domnica, quae praecedat populum paenitentem per totam 
quadragesimam ad stationes euntem. Quae nimirum crux stationalis 
ob Christi et eius Apostoli reverentiam in tanta veneratione 
a cunctis est habita, quod, sicut cantores et regionarii asserunt, hac 
cruce non delata, immunes ab statione saepe recedant. 
DE PRAEROGATIVA HUIUS SACROSANCTI ALTARIS. 
39. Et quoniam beatus Petrus fuit princeps et caput omnium 
apostolorum, dicente Domino: << Tu es Petrus, et super hanc petram 
aedificabo Ecclesiam meam >>, et: << Tu vocaberis Cephas >> id est 
Caput, quadam praerogativa nullus patriarcha, nullus archiepiscopus, 
nullus episcopus, sive sacerdos, ad sacrosanctum altare eiusdem 
Apostoli consecret, nisi tantum successor eius, Romanus pontifex. 
Primam quoque cathedram, ut praecipuus doctor et principalis intelligentiae, 
beatus Petrus in Ecclesia Alexandrina habuisse dicitur: 
sicut quoque in  Actibus apostolorum  legitur, omnes 
dubitationes ad beatum Petrum, tanquam ad magistrum omnium, 
referebantur. 
RATIO QUARE BEATI PETRI BASILICA PRAECEDAT IN PROCESSIONE. 
40. Non modica quoque Beati Petri basilica laetari debet praerogativa, 
quod in maiori letania, tanquam navis prora et aliorum 
vexillifera, omnes de navi praecedit; domno papa, tanquam principali 
et praecipuo gubernatore ex puppe veniente. In quo nimirum 
facto significatur, beatum Petrum vexilliferum et totius Ecclesiae 
praeductorem esse et Christi resurrectionis primum praedicatorem. 
Sicut enim in Paschali processione cruces et sanctorum reliquias ad 
vitae praeparationem et monimenta contra hostes invisibiles praemittimus; 
ita in hac generali processione Beati Petri basilica, ut
  |  
  |