Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 692


«Quaeritur etiam ei stet» etc. De hoc etiam apud philosophos est duplex opinio.
Aristoteles enim vult tantum orbes moveri, et non stellas per se;
sed Ptolomaeus vult stellas habere proprium motum, praeter
motum orbis. Quamvis autem utroque modo motus localis caelestibus orbibus
ascribatur, motus tamen varians aliquid in eius substantia, ab eo excluditur, ex
cuius privatione firmamentum vocatur.
«Post haec quaeri solet, quare non est dictum... Vidit Deus quod esset bonum».
Praeter hanc rationem mysticam quae in littera tangitur, aliam litteralem
Magister in historiis assignat, quam etiam Rabbi Moyses tangit, quia scilicet in
secundo die medium elementum a supremo distinguebatur, et ita non erat perfecta
distinctio medii elementi, nisi etiam ab infimo distingueretur: et sic patet
opus secundae diei in tertia die consummatum esse: et ideo benedictio tertiae
diei ad utrumque refertur.

Torna all'inizio