Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 415


3. In hac civitate positum est corpus Atanasii super ipsius
portam civitatis. Et iste Atanasius fecit symbolum quod
incipit: Quicumque vult.
Hinc recedens ivi in Armeniam maiorem ad quamdam
civitatem que vocabatur Arceron. Hec civitas multum erat
bona et oppulenta multo tempore iam transacto, et adhuc esset
nisi fuissent Tartari et saraceni qui eam multum destruxerunt,
nam ipsa multum habundat pane, carnibus et aliis victualibus
multis preterquam vino, fructibus, quia ista civitas multum
est frigida. De ipsa enim dicunt gentes quod est altior
terra que hodie habitetur in mundo. Hec autem habet

Torna all'inizio