: Formularium florentinum artis notariae

17


DE EMPTIONE ET VENDITIONE PANNORUM.
Petrus filius I. de tali loco, renumtians exceptioni
non mensurati aut dati vel traditi panni, fori privilegio,
et omni legum auxilio, et exceptioni speciali et generali,
fuit confessus se in veritate emisse, et apud se habere a
tali, unam petiam panni Florentini talis coloris, que fuit
canne et bracchia tot, vel tot pectias que fuerunt canne
tot, pretio cuiuslibet canne soldorum .xx. pisanorum;
cuius pretii summa est librarum tot. Quod siquidem
pretium eidem, vel heredibus, aut cui dederit, dare et
pagare promisit de hinc ad duos menses proximos, vel
ante, et cetera, ut supra de pena et pignore, et fideiussore,
et aliis, prout fuerit inter contrahentes actum.
DE EMPTIONE ET VENDITIONE BESTIARUM.
Vel ita breviter: exceptioni rei non habite et non tradite
bestie, seu non dati equi vel bovis aut asini, vel
alterius [renumptians], confessus est in veritate emisse, et
aput se habere a tali, unum equum, vel bovem, vel asinum,
vel vaccam, vel tales bestias, talis pili, pro pretio
librarum tot pisanorum; quod pretium promisit ei solvere
et pagare tali termino, et cetera, ut supra.
DE QUOMODO EQUORUM ET BESTIARUM ET ALIARUM
RERUM MOBILIUM.
Paulus, renumtians et cetera omni vitio magangnarum,
confessus est in veritate in conmodum recepisse,
et aput se habere a tali, unum equum, vel asbergum,
vel aliam rem, talis pili vel coloris, vel habentem talia
signa, inposit(ionis) et extimat(ionis) in libris tot; que, vel
quam rem, vel extimationem predictam, promisit ei
reddere et restituere tali termino; et si bestia decesserit,
vel ammittaretur, vel magagnaretur, ita quod non esset
recipienda, promisit ei dare et solvere dictam inpositionem,
extimationem dicto termino et cetera, ut supra de
pena et fideiussore, et aliis; et nota quod mutuum reddit
simil(iter) ad co[n]modum [et] recipit idem.

Torna all'inizio