Papias: Ars Grammatica

Pag 78


similiter Greca uel barbara. 26 In o desinentia uerbalia seu
participialia, ut "oratio", "actio", "legio", et que, g uel d
precedentibus, mutant o in i in genitiuo, ut "uirgo", "dulcedo", et
propria mulierum uel ciuitatum, ut "Dido", "Sapho" et "Argo", et
unum appellatiuum "caro", omnia sunt generis feminini. 27 Excipiuntur
hec: "ordo", "cardo", et "margo" (quod auctoritas interdum
facit masculinum); et "Cupido", quando est proprium. 28 Cetera
sunt masculini generis, ut "stellio", "Cicero", preter communia
duum generum (ut "homo" cum compositis suis), et "latro" et "pomilio"
(nam "leno", "caupo", "leo", "draco" et "strabo", que feminina
in a faciunt, magis sunt masculini), et preter "bubo" (incerti
generis) et "octo" (omnis) et "ambo" et "duo" (que pluraliter sunt
masculina et neutra) et "pseudo" (indeclinabile omnis generis et
numeri) et "pondo" (indeclinabile pluraliter et neutrum). 29 In u
neutra sunt, ut "cornu", "gelu", "genu", preter barbara ("hic Esau").

Torna all'inizio