Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 142


Imperabat enim tunc in urbe constantinopolitana serenissimus
Hemanuel, qui miserat istum in Italiam, ut compararet quasdam
civitates et bona civium, et eisdem postmodum suo nomine omnia
redderet in feudum. Hic siquidem plurimum timebat ne illum
Anchonitani traderent in manibus cancellarii, quoniam pro ipso
venerat, et aliud a civibus non querebat; quod facere penilus renuerunt.
Unde commendanda, immo plurimum extollenda est Anchonitanorum
liberalitas, et maxime cum in necessitatibus nemo consueverit
existere liberalis. Erat enim vir sapiens, discretus, eloquens,
et curialitate multimode redimitus; pro quibus maximam in eiusdem
imperatoris curia dignitatem habebat, de qua «protosevasto» dicebatur.
Hic enim infinitam expendit pecuniam pro sua et civitatis
liberatione, et in omnibus maximum praestitit patrocinium Anchonitanis.
Surrexit hic et alta voce clamavit «Pantochir», id est, salvantem
omnia, addendo «eleyson» et quedam greca vocabula, que huic non
sunt libro inserenda, quoniam latinis non debemus apponere
grecum. Finita siquidem, secundum Grecorum morem, Dominica
invocatione, hoc modo populum alloquitur anchonitanum:
«Si polite non peroravero, parcat mihi universitas vestra,
quoniam inter Grecos nutritus verbis non valeo integraliter exprimere
latinis quod homo interior ymaginarie preconcepit. Multa
siquidem ad utilitatem vestram referre proposueram, que plectro
nequeo lingue formare; quia dum vocis mee prolatione reverberatur
aer, vox resonat semiplena, unde non possum animi exprimere affectum,
neque vobis, ut desidero, complacere. Humili vos igitur prece
deposco ut non simplicem verborum positionem, sed proferentis
consideretis affectum, quoniam ex sermone simplici medullatus
multotiens percipitur intellectus. Nec est curandum si arbor fuerit
tortuosa, dummodo saporiferum conferat fructum. De spineto
quidem rosa colligitur, sed ulmus omni tempore constat infructuosa.
Inter Grecos namque habet mandragora vires, sed apud quosdam
Latinos mel est veneno permixtum. Greci barbas deferunt, ut se
viros esse meminerint, Latini suas abradunt, ut quamdam assumant
speciem iuventutis. Abrasis barbis, iuvenantur plurimi. Utinam
senectus in morbus consistat! Set grecum non facit barba virum,

Torna all'inizio