Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 72


Ad secundum respondet Avicenna in sua Metaphysica: dicit
enim omnes res a Deo creatas esse, et quod creatio est ex nihilo, vel eius quod
habet esse post nihil. Sed hoc potest intelligi dupliciter: vel quod designetur
ordo durationis, et sic secundum eum falsum est; aut quod designetur ordo
naturae, et sic verum est. Unicuique enim est prius secundum naturam illud
quod est ei ex se, quam id quod est ei ab alio. Quaelibet autem res praeter
Deum habet esse ab alio. Ergo oportet quod secundum naturam suam esset non
ens, nisi a Deo esse haberet; sicut etiam dicit Gregorius quod omnia in nihilum
deciderent, nisi ea manus omnipotentis contineret: et ita non esse quod ex se
habet naturaliter, est prius quam esse quod ab alio habet, etsi non duratione; et
per hunc modum conceduntur a Philosophis res a Deo creatae et factae.
Ad tertium dicendum, quod infinitum actu impossibile est; sed infinitum esse
per successionem, non est impossibile. Infiniti autem sic considerati quodlibet
acceptum finitum est: transiens autem non potest intelligi nisi ex aliquo determinato
ad aliquod determinatum: et ita quodcumque tempus determinatum
accipiatur, semper ab illo tempore ad istud est finitum tempus; et ita est devenire
ad praesens tempus. Vel potest dici, quod tempus praeteritum est ex parte
anteriori infinitum, et ex posteriori finitum; tempus autem futurum e contrario.
Unicuique autem ex parte illa qua finitum est, est ponere terminum, et principium
vel finem. Unde ex hoc quod infinitum est tempus praeteritum ex parte
anteriori, secundum eos sequitur quod non habeat principium, sed finem: et
ideo sequitur quod si homo incipiat numerare a die isto, non poterit numerando
pervenire ad primum diem; et e contrario sequitur de futuro.
Ad quartum dicendum, quod infinito non fit additio secundum suam totalem
successionem, qua infinitum est in potentia tantum accipientis; sed alicui finito
accepto in actu: et illo nihil prohibet aliquid esse plus vel maius. Et quod haec
ratio sit sophistica patet, quia tollit etiam infinitum in additione numerorum, ut
si sic dicatur: aliquae species numerorum sunt excedentes denarium, quae non
excedunt centenarium: ergo plures species excedunt denarium quam centenarium:
et ita cum infinitae excedant centenarium, erit aliquid maius infinito.
Patet ergo quod excessus et additio et transitus non est nisi respectu alicuius in
actu vel in re existentis, vel actu per intellectum vel imaginationem acceptae.
Unde per has rationes sufficienter probatur quod non sit infinitum in actu; nec
hoc est necessarium ad aeternitatem mundi. Et istae solutiones accipiuntur ex
verbis Philosophi..
Ad quintum dicendum, quod eumdem effectum praecedere causas infinitas per
se, vel essentialiter, est impossibile; sed accidentaliter est possibile; hoc est
dictu, aliquem effectum de cuius ratione sit quod procedat a causis infinitis,
esse impossibilem; sed causas illas quarum multiplicatio nihil interest ad effectum,
accidit effectui esse infinitas. Verbi gratia, ad esse cultelli exiguntur per se
aliquae causae moventes, sicut faber, et instrumentum; et haec esse infinita est

Torna all'inizio