Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 102


eum nova laude reparasse. Multae praeterea variaeque in illo viro
dicendi virtutes, quas si quis altius inspiciat, adhuc tamen aliquid
in elocutione requirat: sed id temporum potius quam hominis
vitium, nec magis in eo accusandum quam in Pogio, qui eadem
floruit tempestate.
Fuit is quoque tuscus natione mediaque Florentia natus, facundo
ingenio et supra omnes quos nostra novit aetas faceto, quippe
qui libellum de ea re lepidissimum reliquit, opus ipsum vulgo
legitur estque in multorum delitiis; dicuntur et orationes extare
et epistolae ad amicos quam plurimae et de Indiae situ liber

Torna all'inizio