per concupiscibilem, data est eis irascibilis, per quam
resistant, et aggrediantur impedientia delectationem illam.
Duplex est ergo appetitus sensitivus, irascibilis, et
concupiscibilis. Appetitus autem intellectivus, qui dicitur
voluntas, remanet indivisus. Nam cum intellectus
universaliori modo respiciat suum obiectum quam sensus,
appetitus intellectivus, qui sequitur intellectum universaliori
modo, fertur in bonum, quam appetitus secundum
sensum: et quia quanto aliquid sub universaliori
modo accipitur, tanto unum et idem existens ad plura
se extendit, licet appetitus sensitivus sit alius, et alius,
secundum quem prosequimur delectabila, et secundum
quem aggredimur terribilia: appetitus tamen intellectivus
unus, et idem existens fertur in omne bonum intelligibile.
Non ergo est alius appetitus intellectivus,
secundum quem prosequimur bona delectabilia per intellectum,
et aggredimur bona ardua: sicut est alius appetitus
sensivitus, secundum quem prosequimur bona
sensibilia delectabilia, et aggredimur terribilia. Quare
si omnis virtus moralis, vel est in intellectu, vel in appetitu:
et appetitus alius intellectivus ut voluntas, alius est
sensitivus: et hoc duplex, irascibilis scilicet, et concupiscibilis:
oportet omnem virtutem moralem, vel esse in
intellectu, vel in voluntate, vel in irascibili, vel in concupiscibili.
Accipiendo ergo virtutem moralem large
prout ipsa prudentia dicitur quaedam virtus moralis, dicere
possumus quod secundum has quatuor potentias
animae in quibus habet esse virtus, sumptae sunt quatuor
Virtutes Cardinales; videlicet, Prudentia, Iustitia, Fortitudo,
et Temperantia. Nam Prudentia est in intellectu,
Iustitia in voluntate, Fortitudo in irascibili, Temperantia
in concupiscibili.
|
|