Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 651


in brevi defuncto rex, a Frandensibus fidelitate accepta, turri Maledicte frequencius manganis maledixit
et civitatem Acriam acrius impugnavit; nam instrumentis eius conbustis omriibus ad iussum regis
vehementer irati peregrini scalis appositis ascendunt muro, sed angustia caloris et fumi denique depelluntur.
Albericus autem marescalcus regalis intra menia urbana descendens sicut leo rugiens seviebat
et cum bipenni, que et acia nominatur, plurimos unius plures occidens et moriens occisus est. Cuius
caput a Saracenis ad collegas mangano pro xaso trahicitur. Muro perforato duo Saraceni civitatem
egressi postularunt in Christi nomine baptiçari; qui renati fideles in operibus inventi sunt; mangana
marchione preside reparantur; qui regi tradidit Tyrum, observans quod promiserat, se scilicet coronato
primitus venienti de civitate omni facie redditurum. Rex autem suis hominibus communivit.
Interrea Ricardus rex Anglorum sibi Cyprum insulam subiugavit, Ysachium, qui se imperatorem
nominabat, capiens et inmensas divicias et victualia et animalia deducens. Qui a Cypro pellago sulcans
navem Saracenorum a Beritho proficiscentem et Achonem properantem invenit; in qua erant septenginti
viri ad bella fortissimi cum sufficientia stipendiorum et omni genere armorum et igne agresti
et serpentibus et cocodrillis et interrentioni nequiter deputatis. Hanc igitur cum viginti quatuor
galleis, cum quibus in retroguardia suarum navium accedebat, inpugnavit ter et quater cum magno
detrimento suorum; post hec regis improperii et blamdimentis, minis et premiis promissis armantur
et navem impugnando perforant et submergunt, duobus e naufragio tantum superstitibus
reservatis; quorum unum, cum venisset in campum, ad Saladinum, alterum misit in urbem. Ad hec
rex Francorum, licet rege Anglie dissentiente, pugnam indixit; pugnatur, et muri securi inciduntur,
Saracenis Saladino amactantibus, ut in eorum succursum studeat accellerare. Adveniente nocte
marchioni custodia denegatur; a quo Mostubus consensu regis Francie de colloquio data securitatem
accepit; adveniente die coram regibus aliisque baronibus colloquium celebratur. In quo Mostubus civitatem
reddere cum omnibus rebus, dummodo persone abire permitterentur illese, promisit. Christiani
vero sanctam crucem, captivos omnes et regnum repetunt universum. Mostubus Saladinum asserit consulendum;
obsidibus ergo datis consulitur; qui promisit crucem reddere pariter et Achonem, mille
quingentos Christianos et centum milites et ducenta milia bigantiorum. Dum hec agerentur, rex
Anglie murum aggreditur; per dedictionem civitas obtinetur quarto Idus Iulii anno Domini MCXCI;
positisque a regibus in portis custodibus, solis Francigenis et Anglicis patebat ingressus, ceteris, sive
de Romano imperio sive aliunde, licet per biennium laborassent, obprobriose reiectis. Nam intrare
volentibus, colaphys et verberibus cedebantur. Sed et tredecim ex Polinis pede truncati sunt. Cum
igitur posse quingenta milia hominum preter mulieres et parvulos et armorum multitudinem, que vix
numerari poterant, et ampulas ignis agrestis et galeas cum salandris et galeonibus septuaginta et
ceteras divicias, quarum non est numerus, reges in suis manibus habuissent, inter se omnia diviserunt.
Iudicet ecclesia et secutura posteritas, si, que sanguine ceterorum et yemalibus fuerant partita laboribus,
decuerit culmen regalis honoris ad suas manus omnino devolvere, quas non erubescebant vix
tribus mensibus insudasse; non enim sibi victoriam, sed Domino ascribere debuerunt. Sed cum sibi
ascribere presumpsissent, reminisci debuerant aliorum, quorum ossa campus sanctus incinerat, vel presens
vita libera tollerabat; nam archiepiscopus Ravennas, langravius Torringie, Fredericus dux Suevorum
et multi de imperio comittes et barones in Domino mortui fuerunt, sed et universitatis defunctorum
numerus, peste, fame, gladio pereuntium, est incertus; aut tantum dubium est, quod in obsidione ferme
preter principes CC milia de hoc seculo migraverunt. Ad hec rex Francie conabatur marchionem
in regem promovere, rex Anglie Guidonem restituere; demum interposita pactione Tyrus, Sydon et
Baruth marchioni cum medietate Ascalonis et Ioppe iure successorio provenerunt, preterrea medietas
Achonis et tocius regni acquisiti et aquirendi; alia Guidonis; sic tamen in vita alterius, quod neuter
diademate uteretur. Post hec rex Francie asoldatis pro se quingentis militibus, et armis, que sibi
obvenerant, Templo et Hospitali et marchioni distributis, repatriavit cum obprobrio tam inmenso, ubique
in faciem aclamato: Vah, qui fugis et terram Domini derelinquis! Rex autem Anglie, cum
peccunia promissa non solveretur, captivos omnes contra fas et licitum interfecit qui debuerant
pocius servari et in servitutem redigi preter Monostobium et Carcosam et quosdam alios milites,
quos pro peccunia relaxavit. Verumtamen Saladinus Christianis captivis malum pro malo non reddidit.

Torna all'inizio