Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 113


illud. ut si debet magnificus aliquod templum construere
in honorem divinum, vel aliqua dona conferre personis
dignis, magis intendet quomodo templum illud sit
admirabile et pulchrum, et quomodo dona illa sint magna
et decentia, quam quot et quanta numismata oporteat
ipsum consumere propter huiusmodi opera. Quinta
proprietas est, quod magnificus est excellenter liberalis.
Idem est enim esse magnificum, quod esse abundanter
liberalem. Nam (ut infra patebit) magnificentia
est quaedam perfectio, et quidam ornatus liberalitatis: sicut
magnanimitas est quaedam perfectio, et quidam ornatus
omnium virtutum. Cum enim ille sit magnificus, qui
in magnis operibus facit decentes sumptus: si facere decentes
sumptus est esse liberalem, facere maximos decentes
sumptus, quos facit magnificus, est esse maxime liberalem.
Sexta proprietas magnifici, est aequali sumptu facere
opus magis magnificum. Parvifici enim, quia semper intendunt,
quomodo parcant numo, ut supra dicebatur, pro
modico multum perdunt. Magnificus ergo, cui non est curae
de ratiocinio ab aequali sumptu, facit opus magis magnificum,
quia non parcit decentibus sumptibus. Contingit
enim aliquando avarum plus expendere in aliquo negocio,
quam liberalem: tamen quia semper nititur avarus
aliquas decentes expensas subtrahere, etiam si modice
sint, et parvi valoris, ideo opus, ubi multum expendit,
indecenter facit. Quare ab aequale sumptu, vel etiam aliquando
a minori, liberalis, vel magnificus facit decentius
opus, quam parvificus, et avarus. Has autem proprietates
debere inesse regibus et principibus, videre non est difficile:
ipsi enim maxime debent esse scientes, et cognoscentes,
qui sumptus quibus operibus deceant. Ad eos autem
maxime spectat facere magnas largitiones, et excellentes
sumptus boni gratia. Nam maxime debet bonum intendere,
qui regnum debet in bonum dirigere. Sic etiam ad
eos spectat delectabiliter, et prompte sumptus facere.

Torna all'inizio