| IN CONTRARIUM est definitio quae in littera ponitur.
 Praeterea, iuramentum est ad confirmationem veritatis. Sed mendacium veritati
 opponitur. Ergo periurium, quod est perversitas iuramenti, est mendacium.
 Praeterea, iurare est ius veritatis Deo reddere. Sed quicumque sine mendacio iurat,
 ius veritatis Deo reddit. Ergo sine mendacio est iuramentum, et non periurium.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod quaelibet res denominatur a suo complemento: et
 nomen quod sumitur a defectu alicuius rei, proprie denominat defectum qui accidit
 circa complementum alicuius rei. Iuramentum autem in confirmatione veritatis completur,
 sicut syllogismus in confirmatione conclusionis. Unde sicut dicitur insyllogizatum
 esse, quando conclusio non sequitur ex praemissis, non autem quando aliqua
 praemissarum est falsa manente forma debita; ita etiam periurium, quod defectum
 iuramenti nominat, significat defectum qui accidit in re quae iuramento confirmanda
 erat. Defectus autem confirmationi veritatis contrarius, est mendacium; et ideo
 periurium, proprie loquendo, nominat defectum mendacii in iuramento.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod quamvis assertio illius qui dicit verum, putans
 esse falsum, non sit mendacium absolute, est tamen mendacium in comparatione
 ad dicentem, unde et ipse mentiri dicitur; unde et in hoc periurio est aliquo
 modo mendacium.
 Ad secundum dicendum, quod futurum non potest habere veritatem determinatam
 nisi in sua causa quae determinatur ad effectum illum. Causa autem contingentium
 quae per nos fiunt, est nostra voluntas; quae quidem determinatur
 ad effectum per propositum fixum de aliquo faciendo; et tale propositum significat
 se habere qui iurat se aliquid facturum; unde ex hoc ipso quod iurat illud
 ad quod fixum propositum non habet, mendacium incurrit, et periurium.
 Ad tertium dicendum, quod iuramentum non est exhibendum nisi de eo de quo
 quis certitudinem habet; unde quicumque iurat aliquid, significat se de hoc certum
 esse. De falso autem certitudo esse non potest; unde qui iurat falsum quod
 putat esse verum, ex ipso modo assertionis quodammodo mendacium incurrit,
 quamvis assertum ipsum secundum se non sit mendacium.
 Ad quartum dicendum, quod iuramentum promissorium, in quo deest iustitia vel
 iudicium, aliquo modo continet mendacium quantum ad id quod fieri debet:
 quia unusquisque tenetur abstinere ab eo quod est illicitum, et bonis et perfectionibus
 non contra niti; unde ex hoc quod iurat aliquid illicitum, obligatus
 remanet quodammodo ad mentiendum.
 Ad quintum dicendum, quod non omnis perversitas iuramenti facit periurium,
 sed illa tantum quae est in eius complemento, ut dictum est.
 | 
 |