Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 224


obseruatum. Imperator e contrario affirmabat, hoc ad ius pertinere imperii, et ducatum Apulie
debere auctoritate imperia ordinari. Sed quia uterque in procinctu erat itineris, et deficientibus
ad presens utriusque partis instrumentis et rationibus, controuersia hec ad plenum difiniri
non poterat, communi consensu ad hunc filem concordie deuenerunt: ut apostolicus
et imperator per uexillum comitem Raydulfum de ducatu Apulie inuestirent, et postmodum
habita oportunitate loci et temporis, utriusque partis allegationibus plenius exhibitis et ostensis,
hec controuersia mediante iustitia finiretur. Quod et factum est, nam apostolicus accepto
uexillo a superiori parte, imperator ab inferiori, comitem Raydulfum de ducatu Apulie inuestierunt.
Quo facto imperator in Alamaniam rediit. Innocentius uero Roman intrauit
e a Frangentibus-panem et quibusdam aliis nobilibus honorifice receptus est. Anacletus
uero non multo post diem clausit extremum. Rex autem Roggerius audiens apostolicum
et imperatorem recessisse, receptis etiam suis quadrigentis militibus qui a Salerno uenerant,
fortior effectus festinus Salernum uenit et a Salernitanis ciuibus cum summa est deuotione
susceptus. Nec moram, Nuceriam obsedit expugnauit et destruxit, totam Terram Laboris
potenter optinuit, Capuam in ore gladii cepit et concremauit. Tunc cum Sergio magistro
militum Neapolitanorum concordatus est et eum secum in expeditionem duxit. Dehinc acies
suas uersus Apuliam dirigens totam terram Beneuentanam et Capitinatam recuperauit. Quo
audito, comes Raydulfus, qui se ducem uocari faciebat, congregato exercitu militum, et infinita
multitudine maritimarum ciuitatum apud Ranianum ei potenter occurrit.

Torna all'inizio