male intelligentes avide rapuere et quique secundum suam voluntatem ad malam partem
declinavere. Sed hoc non fuit in semetipsum dictasse sententiam. Aliud enim est dicere:
"Mihi credi non oportet", et aliud: "Me iudico deponendum". Nec enim sententia
dici potest, que ante ventilatam questionem profertur. Sed nec ullam possidebit firmitatem
sententia, que sine consideratione pronunciatur. Et quamvis popularis rusticitas
aliter intellexisset, quam debuit, tamen omnis qui sanum sapit eum vera dixisse non
dubitat. Nam cum in lege scriptum sit: "Si quis in nomine Domini prophetaverit, et
non evenerit, quod predixerit, lapidibus obruatur, quia nomen Domini irritum fecit",
quid est, quod Ionas de subversione Ninive prophetans, cum Ninive non sit subversa,
nec mortuus legitur nec reprobatus, nisi quia spiritalis ibi est intellecta subversio? de
qua dictum est: Verte impios, et non erunt . Sic protoplasto dominica voce dictum est:
In quacunque die manducaveris, morte morieris , cum post vetitum gustum nongentos
et eo amplius annos vixisse comprobatur, nisi quod ei mortem interminatus est penalem,
non naturalem, qua anima nexu corporis liberatur. Tres enim mortes scriptura
referente didicimus: unam spiritalem, qua anima viciis moritur et Deo vivit, de qua
scriptum est: Beati mortui, qui in Domino moriuntur ; alteram naturalem, qua anima
nexu corporis liberatur; terciam vero penalem, de qua scriptum est: Anima, que peccaverit,
ipsa morietur . Qua morte mortuum eum, qui apud Brixianorium pronus adoravit
bestiam, nulli dubium est. Sed dicunt eo die eum a regno depositum non fuisse,
non intelligentes "aut" disiunctivam esse coniunctionem, non affirmativam; quamvis, etsi
non ante humanos oculos, tamen forsan ante divinos oculos depositus est. Quis enim
Saulem neget post Samuelis verba dicentis ad eum: Scindet Deus regnum tuum hodie
a te et dabit meliori te , et post David unctionem, diabolico spiritu plenum, usque ad
durissimum Gelboe prelium ad perniciem suam ante humanos oculos regnasse? O quanto
melius sibi esset, si eo die, quo a Domino reprobatus, regia esset potestate privatus,
quam post cupidine regni inflatus per Doech Idumeum sacerdotes Domini interficere
et octoginta viros ephot accinctos lineo iussisset necare; et si eodem die, ut superius
dixi, esset repudiatus, non diabolum in Samuele adorasset nec eius verba audisset dicentis:
Tu et filii tui cras mecum eritis . Quid plura? Satis liquido patet eum mortuum
fuisse et depositum eo die, quo Guibertum pronus adoravit.
Item sunt quidam, qui dicunt venerabilem Gregorium vere Romanum fuisse pontificem,
sed regem absque racione excommunicasse secundum decreta Felicis papę et
martiris, in quibus sic legitur: Nemo suis rebus exspoliatus aut a sede pulsus potest
excommunicari vel iudicari, priusquam omnia ei redintegrentur et cetera. Sed quamvis
hoc capitulum specialiter ad episcopos pertinere videatur, tamen evidentissime demonstrabitur
nihil eis prodesse, quominus ostendatur regem iuste fuisse excommunicatum.
Si enim de regno aliqua fuisset controversia, utrumnam iustę vel iniuste regni
teneret gubernacula, cedo: deberet prius suo restitui loco quam excommunicari vel iudicari.
Sed inter papam et regem non aliunde orta est controversia, nisi quia, secundum
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|