Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 28


ARTICULUS 2
Utrum Deum incarnari fuerit congruum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non fuerit congruum Deum incarnari, etsi fuerit possibile.
Sicut enim bonitati opponitur malitia, ita maiestati opponitur infirmitas. Sed
summam bonitatem non decet assumere aliquam malitiam. Ergo summae
maiestati indecens est omnis infirmitas. Omnis autem sapiens vitat indecentiam.
Ergo cum Deus sit sapientissimus, nullo modo nostram naturam, quae infirma
est, assumere debuit.
2. Praeterea, peccatum hominis et peccatum Angeli fuerunt eiusdem generis,
quia uterque per superbiam peccavit. Sed Deus Angelorum peccato non subvenit
per alicuius naturae assumptionem. Ergo nec peccato hominis subvenire
debuit per Incarnationem.
3. Praeterea, creatio recreationi respondet. Sed Deus ad creationem hominis
nullam creaturam assumpsit. Ergo nec ad eius recreationem incarnari eum
congruum fuit.
4. Praeterea, ut in Psalm. 144, 9, dicitur, «Miserationes eius super omnia opera
eius». Ergo plus decuit quod Deus ostenderet immensitatem suae misericordiae
quam severitatem suae iustitiae. Sed ad magnitudinem misericordiae pertinet ut
peccata sine satisfactione remittantur: unde et a Deo nobis praecipitur ut debitoribus
nostris gratis dimittamus. Ergo et Deus naturam humanam gratis reparare
debuit, non expetendo satisfactionem: et ita non fuit opportunum ut Deus
homo fieret ad satisfaciendum pro hominibus.
5. Praeterea, nulla crudelitas Deo est attribuenda, quia summe est misericors.
Sed exigere ab aliquo plus quam potest, est crudele. Ergo Deus non exigit
satisfactionem ab homine quam homo non potest implere; et ita homo per se
potest satisfacere: et sic non fuit necessarium quod Deus incarnaretur.
6. Praeterea, quicumque potest satisfacere pro maiori peccato, potest satisfacere
pro minori. Sed mortale peccatum actuale est maius quam originale, quia
habet plus de voluntario. Ergo cum homo possit pro mortali satisfacere, potest
pro originali multo fortius satisfacere; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, in primo parente idem fuit peccatum originale et actuale. Sed ipse
per poenitentiam de peccato actuali satisfecit. Ergo et de originali potuit satisfacere;
et sic idem quod prius.
8. Praeterea, secundum Dionysium, lex Divinitatis est ultima
per media reducere. Sed homo per peccatum a Deo abiectus erat. Ergo cum
natura angelica inter naturam divinam et humanam sit media, ut in 4 cap. Cael.
Hierar. ostenditur, videtur quod etsi homo sufficienter satisfacere non poterat,
per Angelum hoc fieri debuerit, et non per Deum incarnatum.

Torna all'inizio