: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 268


partibus ipsis absentem, tuique nihilominus continentiam relaturum.
Quo, quantumvis id avide peterem semper, hucusque voluit vestrum
omnium negligentia me carere. Propter quod volo, ut si possibile vobis
fuerit, aliquem ad me specialem nuntium destinetis.


… amico … amicus salutem.
Absque relatione cuiusquam indubitabiliter teneo, quod sine intermissione
in votis geritis meorum successuum gratos audire rumores et eosdem
mea penna conscriptos manibus excipere letabundis. Sed dominicis occupatus
agendis, quibus in varia et diversa subripior, necnon iuris civilis studio,
cuius illectus dulcedine refocillor, nequeo, ut plerumque concipio, vos
litterarum munusculis visitare. Ut igitur meus status vobis sitientibus
innotescat, ecce tam mentis quam corporis plena vigeo sospitate.


Avunculo nepos.
Reminisci abhorrens varia periculorum discrimina et morborum imminentium
tempestates, quibus, permittente Domino, hactenus sum attritus,

Torna all'inizio