Paulus I Papa: Epistolae

Pag 548


pro vita et incolomitatis vestrae laetitia caelitusque vobis concedendis
victoriis divinam nobiscum deprecantes clementiam; et vere debitum vobis est, excellentissime
fili nosterque post Deum defensor ac liberator, solitae honorificentiae
affectum persolvere et inpensius salutationis verba promere et ea, quae ad regni vestri
inmensam exultationis laudem et animae vestrae salutem respiciunt, amplissimae profligari.
Igitur, regressis nostris missis, quos ad vestrae regalis clementiae vestigia distinatos
habuimus, Petro scilicet notario regionario sanctae nostrae ecclesiae et Iohanne
mansionario confessioni basilice fautoris vestri beati Petri, coniungentibus
etiam et vestris missis, Vulfhardo nempe eiusque sociis, protulerunt nobis honorandas
nimisque desiderandas sillabas praecellentiae vestrae. Quas cum in conventu fratrum
consacerdotumque meorum et cleri atque cuncti laicorum ordinis coetu legissemus,
nostri ac vestri missi ea sibimet a vobis iniuncta de vestra immutabilis mentis constantia
et puritatis integritate, quam pro spe sanctae Dei ecclesiae et fidei orthodoxae
habere videmini, retulissent: ilico nimio gaudio repleti, elevatis ad aethera oculis
extensisque palmis, inmensas omnipotenti Deo nostro et vestrae excellentiae referuimus
grates, angelicam illam pro vestris meritis divinae eius potentiae canentes
laudem: “Gloria in excelsis Deo, et in terra pax in hominibus bone voluntatis”. Neque
enim, bone rex, aliter mentes fidelium credi poterant, quam quod in earum [. . . . . .]
ex operibus cernentes conperimus a vobis peractum, qui pio intuitu, humanas suasiones
et inanes promissiones respuentes, nihil amori et certamini, quam erga beatum
Petrum geritis, praeponere maluistis; sed, omnia terrena lucra velut lutum, quod
pedibus conculcatur, reputantes, ei vos placere eiusque mandatis totis nisibus obtemperare,
vestrae inminet cure. Et idcirco ecce, bone rex et praecelsae fili et spiritalis
compater, thesaurizasti tibi thesauros infinitos in sidereis arcibus, ubi erugo non
praevalet nec tinea ea, quae iustis tribuenda sunt, consumi possunt, dum ita mirabiliter
praecelsae excellentiae vestrae opera rutilant. Quis de vobis quoquo modo
ambigere possit, dum ea, quae beato Petro polliciti et ob veniam vestrorum concedere
studuistis delictorum, inlibato eius iure perenniter permanenda conservare satagitis
et vestris – a vobis et a Deo conservandis – magnis exhortationibus committitis.
Et ideo nobis nimis vel cuncto populo nostro confidendum est, in huiuscemodi pio
proposito, in immutabilis constantia mentis vos vestrasque soboles et universum
regnum Francorum firmiter esse permansuros, quoniam, iuxta ut nobis excellentia
vestra innotuit, “scimus, cui credimus, et certi sumus”.
De nostra itaque puritate et dilectione, quam erga vos et cunctum a Deo protectum
regnum Francorum habere dinoscimur, credimus iam vos plenisime esse satisfactos.
Pro quo et pro ampliori certificatione Deum caeli testem proferentes, in
ea nos caritatis dilectione, quam [cum] sanctae recordationis domino et germano
nostro, beatissimo Stephano papa, et per eum cum omnibus successoribus pontificibus
vos vestrique suboles et cuncta vestra proles atque universum regnum Francorum
usque in finem seculi conservare spondistis, et nos etiam atque nostros successores
pontifices confitemur esse permansuros pro exaltatione sanctae Dei ecclesiae et fidei
orthodoxae defensione: nulla nos rerum qualitas ab eadem caritatis confirmatione
potens poterit separare.

Torna all'inizio