datur per potentiam et suum specificum actum, uel illa, quae datur 
per genus et differentiam? Et respondendum est, quod illa, 
quae datur per potentiam et per suum specificum actum. Per illam 
quidem habetur cognitio subiecti et actus eius specifici; per 
alteram autem nequaquam, nisi partium tantum. 
35. Quaeritur: Vtrum potentia extra suam essentiam habeat 
actum? 
36. Quaeritur: Vtrum intellectus sit agens in memoria, et in 
uoluntate patiens? 
37. Vtrum intellectus possit habere obiectum absque sensu? 
38. Vtrum diuina potestas possit habere actum infinitum? 
39. Vtrum actus possit esse absque differentia? 
40. Vtrum actus sit possessus a potentia, uel ab obiecto, uel ab 
utroque? 
41. Vtrum substantia possit per se existere absque suis causis? 
42. Vtrum uoluntas habeat posse in intellectu per credere, et 
intellectus in uoluntate per intelligere? 
43. Vtrum in anima uoluntas et memoria sint inaequales? 
44. Vtrum intellectus absque suis correlatiuis possit esse uniuersalis 
aut particularis? 
45. Vtrum intellectus, quando facit scientiam, facit ipsam per 
proprietatem et differentiam? 
46. Vtrum intellectus disponat amare et memorare, et e conuerso? 
47. 
Vtrum intellectus in uno et eodem tempore possit credere et 
intelligere? 
48. Vtrum intellectus in se ipso faciat scientiam? 
49. Quaeritur: Quo modo intellectus facit speciem? 
50. Vtrum intellectus cum sua specie imperet uoluntati et 
memoriae, quod obiectent illam speciem? 
Sicut applicauimus quaestiones regularum ad intellectum, 
sic possunt applicari ad alias potentias suo modo. 
7. DE QVAESTIONIBVS, FACTIS PER TABVLAM 
51. Quaeritur: Vtrum mundus sit aeternus? Vade ad columnam 
B C D, et teneas negatiuam. Et inuenies in camera B C T B, quod si
  |  
  |